Letter #1321
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1535-06-25
received [1535]-07-05 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi etc., domino [et] fautori observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine fautorque observande.
Salutem et obsequiorum meorum solitam et sedulam commendationem.
Si Reverendissimae Dominationi Vestrae omnia fausta et laeta contingunt, tam id unice gaudeo, ut si quis maxime, quippe quod et valetudinem prosperam, et omni iugae felicitatis accessiones Reverendissimae Dominationis Vestrae aeque ex animo atque ipse mihi cupio optoque.
Adornanti hinc mihi abitionem, reddidit servitor is Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras, quibus pro humanitate sua et amicissimo in me animo visendum salutandumque me duxit, quo nomine plurimas Reverendissimae Dominationi Vestrae ago gratias, nam quod officium illud meum altius repetit rursusque novam eius reducit memoriam, quamquam id et mihi gratum, et gratissimi eius animi indicium est, tamen non citra ruborem audi[re] possum tot tan[tasque ips]ius gratias et maiorem quam ...re gratitudin[em]. Dabit se si ulla umquam maioris o[fficii] atque operae praesta[nd]ae occasio, cognoscet Reverendissima Dominatio Vestra m[e] et amicissimum ... esse et eius voluntatis gratissimum hominem.
Pro rebus novis mihi communicatis magnam Reverendissimae Dominationi Vestrae habeo gratiam ac libenter in hoc quoque genere paria facerem , sed nihil est nobiscum egregium. Ex Lituania tantum est, quod scribitur, profectos tandem Vilna esse [a]d exercitum capitaneos Lituanos simul et nostrates [domi]num palat[inum Rus]siae et castellanum Calissiensem, [quorum a]lter auxiliaribus quidem, sed tamen stipendio Lituanico ...ctis, alter suppetias hinc a regno missis copiis p[ra]esunt. Sed Lituani nescio quomodo pigri ac male animati esse visi sunt. Tormenta ac ceterae machinae bellicae Vilna simul ducta sunt. Dii bene fortunent. Quo die is, qui nudius tertius accurrit, Vilna egressus est cubicularius, eo allatum illuc fuit captos esse duos ex hostium exercitu principes quaestionibusque admotos multa de rebus et consiliis suorum prodidisse, sed quae adhuc tum Vilnam certo significata non erant.
Sacram maiestatem regiam speramus magis, quam scimus, cito esse ad nos redituram, necessitas tamen celebrandarum nuptiarum brevi adventuram spondet neque enim Reverendissima Dominatio Vestra ignorat elocari serenissimam principem reginulam Hedvigim illustrissimo principi marchioni Brandeburgensi Joachimo iuniori etc.
Quae de clade profligati a Persa Thurcae certa fama acceperimus, ea ex schedis inclusis praesentibus Reverendissima Dominatio Vestra intelliget.
De expeditione navali caesaris catholici et ingenti classe in Affricanos comparata n[o]n opinor Reverendissimam Dominationem Vestra nescire. Ad 20 Aprilis egressum Roma mihi scribunt pontificem, ut milites istos classicos benediceret. Invenisse 12 millia Germanorum, 15 Hispanorum, qui omnes induti erunt veluto et 8 Italorum. Naves rostratae 12 Genuensium erunt, 4 Anthonii Doriae, 4 ducis Subaudiae, 2 principis de Monacho, 6 pontificis, praeterea imperatoris naves onerariae, quas karakas appellant, 30, praeterea 20 triremes erunt, Neapolitani etiam 24 triremes ornarunt etc.
De pace Ungarica, quid Viennae fiat, ex scheda inclusa Reverendissima Dominatio Vestra accipiet.
Mitto Dominationi Vestrae Reverendissimae nonnulla pasquillica in pontificem et eius cardinales conscripta.
Cum his me obsequiaque mea esse Reverendissimae Dominationi Vestrae commendatissima cupio. Quam sospitem et felicissimam valere diu opto.
Datum Cracoviae, ad 25 Iunii anno 1535.
Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus servitor Severinus Bonar castellanus Zarnoviensis, zupparius Cracoviensis et ca[pitaneus] etc.