Letter #1321
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1535-06-25
received [1535]-07-05 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine fautorque observande.
Salutem et obsequiorum meorum solitam et sedulam commendationem.
Si Reverendissimae Dominationi Vestrae omnia fausta et laeta contingunt, tam id unice gaudeo, ut si quis maxime, quippe quod et valetudinem prosperam, et omni iugae felicitatis accessiones Reverendissimae Dominationis Vestrae aeque ex animo atque ipse mihi cupio optoque.
Adornanti hinc mihi abitionem, reddidit servitor is Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras, quibus pro humanitate sua et amicissimo in me animo visendum salutandumque me duxit, quo nomine plurimas Reverendissimae Dominationi Vestrae ago gratias, nam quod officium illud meum altius repetit rursusque novam eius reducit memoriam, quamquam id et mihi gratum, et gratissimi eius animi indicium est, tamen non citra ruborem audi[re] possum tot tan[tasque ips]ius gratias et maiorem quam ...re gratitudin[em]. Dabit se si ulla umquam maioris o[fficii] atque operae praesta[nd]ae occasio, cognoscet Reverendissima Dominatio Vestra m[e] et amicissimum ... esse et eius voluntatis gratissimum hominem.
Pro rebus novis mihi communicatis magnam Reverendissimae Dominationi Vestrae habeo gratiam ac libenter in hoc quoque genere paria facerem , sed nihil est nobiscum egregium. Ex
Sacram
Quae de clade profligati a
De expeditione navali
De pace Ungarica, quid
Mitto Dominationi Vestrae Reverendissimae nonnulla pasquillica in
Cum his me obsequiaque mea esse Reverendissimae Dominationi Vestrae commendatissima cupio. Quam sospitem et felicissimam valere diu opto.
Datum
Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus servitor