Letter #1321
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1535-06-25
received [1535]-07-05 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi etc., domino et paper damaged⌈[et]et paper damaged⌉ fautori observan(do) or observan(dissimo)⌈observan(do)observan(do) or observan(dissimo)⌉
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine fautorque observan(de) or observan(dissime)⌈observan(de)observan(de) or observan(dissime)⌉.
Salutem et obsequiorum meorum solitam et sedulam commendationem.
Si Reverendissimae Dominationi Vestrae omnia fausta et laeta contingunt, tam id unice gaudeo, ut si quis maxime, quippe quod et valetudinem prosperam, et omni iugae felicitatis accessiones Reverendissimae Dominationis Vestrae aeque ex animo atque ipse mihi cupio optoque.
Adornanti hinc mihi abitionem, reddidit servitor is Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras, quibus pro humanitate sua et amicissimo in me animo visendum salutandumque me duxit, quo nomine plurimas Reverendissimae Dominationi Vestrae ago gratias, nam quod officium illud meum altius repetit rursusque novam eius reducit memoriam, quamquam id et mihi gratum, et gratissimi eius animi indicium est, tamen non citra ruborem audire paper damaged⌈[re]re paper damaged⌉ possum tot tantasque ips paper damaged⌈[tasque ips]tasque ips paper damaged⌉ius gratias et maiorem quam [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉re gratitudinem paper damaged⌈[em]em paper damaged⌉. Dabit se si ulla umquam maioris officii paper damaged⌈[fficii]fficii paper damaged⌉ atque operae praestand paper damaged⌈[nd]nd paper damaged⌉ae occasio, cognoscet Reverendissima Dominatio Vestra me paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ et amicissimum [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ esse et eius voluntatis gratissimum hominem.
Pro rebus novis mihi communicatis magnam Reverendissimae Dominationi Vestrae habeo gratiam ac libenter in hoc quoque genere paria facerem ... illegible⌈...... illegible⌉, sed nihil est nobiscum egregium. Ex Lituania tantum est, quod scribitur, profectos tandem Vilna esse a paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉d exercitum capitaneos Lituanos simul et nostrates domi paper damaged⌈[domi]domi paper damaged⌉num palatinum Rus text damaged⌈[inum Rus]inum Rus text damaged⌉siae et castellanum Calissiensem, quorum a paper damaged⌈[quorum a]quorum a paper damaged⌉lter auxiliaribus quidem, sed tamen stipendio Lituanico [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ctis, alter suppetias hinc a regno missis copiis pra paper damaged⌈[ra]ra paper damaged⌉esunt. Sed Lituani nescio quomodo pigri ac male animati esse visi sunt. Tormenta ac ceterae machinae bellicae Vilna simul ducta sunt. Dii bene fortunent. Quo die is, AAWO, AB, D. 4, f. 49v qui nudius tertius accurrit, Vilna egressus est cubicularius, eo allatum illuc fuit captos esse duos ex hostium exercitu principes quaestionibusque admotos multa de rebus et consiliis suorum prodidisse, sed quae adhuc tum Vilnam certo significata non erant.
S(acram) maiestatem regiam speramus magis, quam scimus, cito esse ad nos redituram, necessitas tamen celebrandarum nuptiarum brevi adventuram spondet neque enim Reverendissima Dominatio Vestra ignorat elocari serenissimam principem reginulam Hedvigim illustrissimo principi marchioni Brandeburgensi Joachimo iuniori etc.
Quae de clade profligati a Persa Thurcae certa fama acceperimus, ea ex schedis inclusis praesentibus Reverendissima Dominatio Vestra intelliget.
De expeditione navali caesaris catholici et ingenti classe in Affricanos comparata no paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉n opinor Reverendissimam Dominationem Vestra nescire. Ad 20 Aprilis egressum Roma mihi scribunt pontificem, ut milites istos classicos benediceret. Invenisse 12 millia Germanorum, 15 Hispanorum, qui omnes induti erunt veluto et 8 Italorum. Naves rostratae 12 Genuensium erunt, 4 Anthonii Doriae, 4 ducis Subaudiae, 2 principis de Monacho, 6 pontificis, praeterea imperatoris naves onerariae, quas karakas appellant, 30, praeterea 20 triremes erunt, Neapolitani etiam 24 triremes ornarunt etc.
De pace Ungarica, quid Viennae fiat, ex scheda inclusa Reverendissima Dominatio Vestra accipiet.
Mitto Dominationi Vestrae Reverendissimae nonnulla pasquillica in pontificem et eius cardinales conscripta.
Cum his me obsequiaque mea esse Reverendissimae Dominationi Vestrae commendatissima cupio. Quam sospitem et felicissimam valere diu opto.
Datum Cracoviae, ad 25 Iunii anno 1535.
Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus servitor Severinus Bonar castellanus Zarnoviensis, zupparius Cracoviensis et capitaneus paper damaged⌈[pitaneus]pitaneus paper damaged⌉ etc.