Ex litteris meis, quas superioribus diebus ex ⌊Nurnberga⌋ ad Dominationem Vestram Reverendissimam dedi, intellexit, in quo metu fueram propter praedones, qui summam de me curam, ut me inter eundum caperent, habebant. Quibus modis illorum manus evasi, ex scriptis ad ⌊maiestatem regiam⌋ accipiet. Perveni huc tandem incolumis
Deo Optimo Maximo duce et recta me versus ⌊Calis⌋ civitatem ⌊regis Angliae⌋, quae hinc XXX miliariis distat, conferam. Inde ⌊mari⌋ per VII miliaria traiecturus in ⌊Angliam⌋, cuius maiorem partem terra usque ad portum, ex quo itur in ⌊Hispaniam⌋, peragrare cogor, et inter eundum visurus sum serenissimum ⌊regem Angliae⌋. Quem postquam commendaticiis serenissimi ⌊archiducis Austriae⌋ et ⌊dominae Margaretae⌋ convenerim, illius ope, ut spero, securius in ⌊Hispaniam⌋ perveniam. Fui hic in magna animi turbatione, quod nullas huc veniens inveni litteras, quas hic fere per integrum mensem tribus diebus exceptis cum magno desiderio exspectabam et absumpsi cum equis prope centum Rhenenses. Cumque cognoscerem exspectationem meam sic protrahi, inter spem et metum fluctuans neque ulterius procedere propter viatici defectum, neque redire audebam. Restabant mihi adhuc de ducatis quadringentis centum, cum illis cotidie calculum ponebam, quam diu cum illis hic immorari possim. Venerunt tandem litterae sacratissimae maiestatis regiae et Dominationis Vestrae Reverendissimae,
cf. Vulg. Sir 48 5 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei ⌊quae me iam paene mortuum ab inferis resuscitaruntcf. Vulg. Sir 48 5 qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei ⌋, sed cum usque ad calcem litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae Laconico more scriptas de ⌊Tartarorum⌋ motu legissem, non potui non maxima animi angustia affici, cum sciam, quem ordinem res nostrae habeant, et quid gens haec tam effera possit, cupiebamque summopere, quod mihi de his turbinibus latior fuisset descripta historia, unde et apud ⌊regem Angliae⌋ et apud ⌊caesaream maiestatem⌋ de his motibus et nostris necessitatibus loqui potuissem copiosius. Deus omnipotens et ⌊divus Stanislaus⌋ suos tueatur.
Hic etiam omnia bellis sunt perplexa. ⌊Rex Franciae⌋ cum XX milibus tendit versus Terebanum suam civitatem. ⌊Caesareae maiestatis⌋ et ⌊regis Angliae⌋ gentes numero XXX milia illac etiam se
conferunt, sed, ut fertur, vix erit aliquis conflictus, utraque pars
cunctando rem ducit, ut alter alterum in gravibus expensis teneat.
⌊Rex Daciae⌋ ⌊maiestatis caesareae⌋ oratores cepit et in carcere vinctos
tenet. Rursus in his terris ⌊regis Daciae⌋ oratores captivi habentur. De ⌊isto rege⌋ in his partibus, dum proficiscebatur ad ⌊caesarem⌋, varia exsecranda narrantur. In primis, postquam ⌊Coloniam⌋ venerat, ductus fuit ad sepulcrum sanctorum trium regum, quod cum vidisset non valde pretioso sumptu constructum, fertur dixisse „Non vellem esse rex, si non deberem post mortem meam melius habere sepulcrum, quam isti tres rustici”. Et strata platearum ⌊Coloniae⌋ illi etiam non placebant habensque in prandio primores civitatis dicitur ad illos dixisse „Si ⌊civitas ista⌋ mea esset, nollem habere in stratis
lapides tam glabros et lubricos”. Illi responderunt, quod non
possent habere alios. „Si mea esset”, inquit, „in tribus diebus deberent undique esse alii lapides”, cumque illi quaesivissent, quomodo hoc tam subito possit fieri, respondit „Ego omnibus mandarem, quod quilibet in tribus diebus alios poneret lapides, et qui hoc non faceret, ante domum suam deberet suspendi”. Multa alia, quae non epistulam, sed volumen exigerent, illud tamen adhuc addam. Postquam venisset ad ⌊civitatem Traiectensem⌋, ubi formosae sunt puellae, invitavit pulchriores ad cenam cum matribus et quibusdam civitatis primoribus et post exemptam
famem et remotas epulas laetior efficiebatur unamque de puellis sibi delegerat, quae ceteris forma praestabat, cum qua sermones et manifesta iunxit oscula. Dumque iam nox appropinquaret et quilibet domuitionem capesseret, puellam, quam sibi delegerat, retinere nitebatur. Quod mater illius animadvertens magno impetu et conviciis ⌊regem⌋ est aggressa minitans se publicum facturam clamorem per totam ⌊civitatem⌋, nisi filiam dimitteret, et si perseverasset in retentione, iam quidam rumor ad vulgus eruperat, fuisset iste optimus rex interfectus. Fertur etiam postquam hospites illius libidinem in domibus suis ferre noluissent, publicas frequentasse lupas. Multae
aliae virtutes, quae hic passim feruntur, ⌊regem⌋ istum hic nobilem fecerunt. Quas non abs re praetereo.
Quid de ⌊Luthero⌋ in his partibus habetur, in compendium conferam. Hic de ⌊Luthero⌋ nemo, neque loqui, neque hiscere audet indicta causa. Qui illius libros etiam probatos, ut de decem praeceptis, de Dominica Oratione imprimunt, in carceres trahuntur, et
quicumque illius libros habent, conquiruntur. Nuper etiam quendam, ut dicunt, doctum Flemingum et in hac lingua optimum contionatorem, ⌊ordinis divi Augustini⌋, quod aliqua cum ⌊Luthero⌋ sensisset, coniecerunt in carcerem, et si noluit a ⌊Vulcano⌋, religionis nostrae tutore, consumi, coactus fuit omnia, etiam aliqua ab ecclesia Romana approbata publice, ex carta illi praescripta revocare et ⌊Lutherum⌋ multis probris et conviciis condemnare.
Alius hic item sacerdos, qui etiam nescio quid per imprudentiam pro ⌊Luthero⌋ dixisset, postquam longo tempore in carcere
poenas dedisset, in ecclesia coram omni populo plura, quam ille umquam dixisset, etiam ex carta illi praescripta revocare et Lutherum haeresiarcham vocare et multis maledictionibus condemnare fuerat coactus. Mandatum ⌊caesaris⌋ in his terris contra ⌊Lutherum⌋
inviolabiliter observatur. In ⌊Germania⌋ superiore nullam habet vim,
immo etiam praedones (equites dicere volebam) pro ⌊Luthero⌋ scribunt, ut scripta ⌊Francisci de Szykingen⌋, quae his inclusi, clare ostendunt. Quid sub isto ⌊pontifice⌋, qui iam in ⌊Italiam⌋ penetravit, de ⌊Luthero⌋ futurum est, brevi experiemur.
⌊Serenissima domina Margaretha⌋ hoc tempore hic agit et omni conatu practicatur pro conquirendis pecuniis ad bellum hoc, quod pro venturo vere contra ⌊regem Galliae⌋ et ⌊maiestatem caesaream⌋ atque ⌊regem Angliae⌋ geri debet.
Alia quaecumque hic habentur, latius ex ⌊⌋ meis ad ⌊sacratissimam maiestatem regiam⌋ Dominatio Vestra Reverendissima
intelliget. Viaticum trecentorum ducatorum Hungaricalium, quod mihi ⌊maiestas regia⌋ hic ⌊Antverpiae⌋ numerari commisit, sic habet: ⌊dominus zupparius⌋ iussit, ut mihi hic darentur quadringenti floreni Renenses pro trecentis Hungaricalibus , hoc vero tempore hic pro trecentis ducatis dantur floreni in auro
quadringenti et quinquaginta Renenses. Ne igitur 50 Renenses ex summa
mihi deputata amitterem, conveni cum Fuggarorum factore, ut mihi
trecentos ducatos Hungaricales solveret. Quod ultra commissionem, ut
mihi placeret, fecit. Unde super residuo 50 Renensibus a me accepit
chirographum. Quare Dominationi Vestrae Reverendissimae humiliter
supplico, dignetur apud sacram maiestatem regiam efficere, quod
Fuggaris 266 floreni Hungaricales in auro solverentur cum tertia parte unius floreni, tantum enim pro quadringentis florenis Renensibus ducatorum
Hungaricalium hoc tempore datur. Et quod floreni Renenses 50, qui
mihi
sic in summa trecentorum florenorum Hungaricalium
defalcantur, etiam facto
ri hic ⌊Fuggarorum⌋ ⌊sacra maiestas regia⌋ per
⌊dominum zupparium⌋ solvi committeret. Nam me seorsum pro eis chirographo meo inscripsi.
Nullum aurum in ⌊Hispaniam⌋ mihi potest esse accommodatius, quam ducati
vel floreni Hungaricales, satis aestive viaticatus hinc trecentis
Hungaricalibus in Hispaniam solvam, et adhuc de illis deberem 34
amittere. Ex ⌊Hispania⌋ rursus, sive versus ⌊Neapolim⌋ ⌊mari⌋, sive rursus
huc per hoc iter ire statuerem, propter instantem hiemem non possum
nisi in Martio futuro navigare. Per ⌊Gallias⌋ terra via clausa
est omnibus. Quomodo erit possibile, quod trecentis ducatis (sint
etiam, quemadmodum habeo, quadringenti) sex possum in ⌊Hispania⌋
immorari mensibus, et quid mihi restabit pro reditu, quem etiam vix
in tribus mensibus absolvam. Omnia, quae prius timui, mihi eveniunt,
ut illi, qui ante in hac pistrina versatus sum. Proinde Dominationi
Vestrae Reverendissimae, ut domino meo gratiosissimo, quae mihi hanc
provinciam imposuit, humiliter supplico, dignetur haec omnia apud se
metiri et has meas angustias sacratissimae maiestati regiae
diligenter exponere. Ex quo illius maiestas decrevit, quod per tantas
distantias, maris et terrae discrimina me ad ⌊caesaream maiestatem⌋
conferre debeam, ut mihi etiam provideatur,
quod sine ⌊regiae maiestatis⌋ levitate et meo magno incommodo redire possim. Scribit mihi in hoc casu Dominatio Vestra Reverendissima, quod si longius opinione illic immorari contingeret,
possem apud trapezitas
alicubi adhuc sumere aliquid, pro quo ⌊maiestas regia⌋, cum redirem,
intercederet. Dominatio Vestra Reverendissima pro sua singulari
prudentia consideret, quomodo sine litteris banci apud exteros, ipse
ignotus et exoticus, quicquam ad meam fidem, praesertim de pecuniis,
nancisci valeam, cum in illis terris homines sint oculatas habentes
manus, credunt quod vident. Quapropter iterum atque iterum humiliter
rogo, dignetur Dominatio Vestra Reverendissima ad ⌊sacram maiestatem
regiam⌋ intercedere, quod ⌊dominus zupparius⌋ de litteris banci ad
factorem ⌊Fuggarorum⌋, qui hic agit, mihi provideat. Ille rursus hos,
quos in ⌊Hispania⌋ habet de me potest reddere certos. Ego nihil
accepturus sum aliud, quam id, sine quo vivere non possum et dabitur
a me opera, quod in hoc negotio fides mea erga dominum meum videbitur
clarior,
velim enim, si possem, in hoc mihi iniuncto munere quadam parsimonia
uti et quantum minus possem, expendere. Quod si de huiusmodi banci
litteris mihi non providebitur, quomodo in ⌊Hispania⌋ mihi ante bene
nota usque ad Martium mensem me habiturus sum et quomodo inde
rediturus, non opus est ⌊Oedipode⌋. Quare pro solita sua in me gratia
non permittat me Dominatio Vestra Reverendissima tam misere in
longinquis regionibus exulari et hanc tam longam moram, ex qua me
propter hiemem citius explicare nequaquam possum, clementer perpendat
et sua diligenti apud ⌊maiestatem regiam⌋ intercessione impense roganti
opituletur.
cf. Vulg. Ps (G) 21 10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae; Vulg. Ps (G) 60 4 quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici; Vulg. Ps (G) 61 8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est; Vulg. Ps (G) 70 5 quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a iuventute mea; Vulg. Ps (G) 90 9 Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum; Vulg. Ps (G) 141 6 Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium; Vulg. Ier 17 17 Non sis tu mihi formidini: spes mea tu in die afflictionis ⌊Omnis namque spes mea post Deumcf. Vulg. Ps (G) 21 10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae; Vulg. Ps (G) 60 4 quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici; Vulg. Ps (G) 61 8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est; Vulg. Ps (G) 70 5 quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a iuventute mea; Vulg. Ps (G) 90 9 Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum; Vulg. Ps (G) 141 6 Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium; Vulg. Ier 17 17 Non sis tu mihi formidini: spes mea tu in die afflictionis ⌋
et summa fiducia in Dominatione Vestra Reverendissima sita est, quae
me adhuc numquam est frustrata, neque, ut spero, frustrabitur. Quod
autem Dominatio Vestra Reverendissima in carta inclusa scripsit, ubi
se contra omnes meos adversarios pollicetur bonum patronum, quanto me
gaudio et voluptate affecerit, scribi nequit. Habeo igitur
Dominationi Vestrae Reverendissimae, quas pectoris mei exiguitas
potest, immortales gratias. Pergat, quemadmodum coepit gratia servum
suum prosequi, numquam timebo, quid faciant omnes, qui mihi
insidiantur.
Inclusi his litteris copiam ⌊⌋, quas ex
⌊Nurnberga⌋ ⌊maiestati regiae scripsi⌋, in quibus habentur omnia, quae
apud reverendissimum dominum ⌊cardinalem Salczburgensem⌋ egi, si forte
essent interceptae. Usus sum amanuensi fratre meo, quem mecum habeo,
cui citra periculum credere possum.
Propter latrocinia, quae nunc passim ubique grassantur, non bene tutum est
planis litteris, praesertim quae secretiora sunt, perscribere. Excogitavi itaque modos, quibus securius omnia traduci in notitiam ⌊sacratissimae
maiestatis regiae⌋ possint. Mitto itaque inclusas ciphras cum
duplicatis vocalibus, quas, ne facile inveniantur, quod in ista arte
potissimum est, duplices feci, et dum scribam, vicissim illis utar,
et ne hunc inveniendi laborem Dominatio Vestra Reverendissima subeat,
est enim occupatis difficilis, ⌊Martino⌋, aut alicui, qui secretiora in
fide habet, hoc negotium cum descriptis ciphris committat. Addidi
etiam quaedam nomina et negotia, in quibus maior vis inter
scribendum mihi esse videtur, quae per nudas litteras et signa notari etc.
curiosos istius artis, si forsan litterae meae interciperentur,
reddent ambiguos, neque se umquam ex his explorare valebunt. Non
igitu[r] aegre ferat, quaeso, Dominatio Vestra Reverendissima,
quod hanc difficultatem ingero, visum mihi est hoc tempore, his
bellis stantibus, fore non inutiliter necessaria, possent se talia
offerre in aula ⌊caesaris⌋ et fortassis inter eundum negotia de rebus,
in quibus mittor et aliis occurrentibus, quae nequaquam planis
litteris committere auderem. Etsi forte istae etiam interciperentur,
mittam ciphras istas per primas alias postas, ut si quicquam his
ciphris scriptum ad ⌊maiestatem regiam⌋ perveniret, legi possit.
Reverendo domino ⌊praeposito Cricio⌋, qui mihi ad hoc iter
omnia fausta precatur eaque mihi ex illius animi sententia ventura
spero, summopere cupio, ut felicissime in omnibus succedat, et ut
illum, dum aliquando feliciter rediero, episcopum Posnaniensem cum
sigillo et Dominationem Vestram Reverendissimam primatem regni
archiepiscopum Gneznensem salutare merear, cf. Hor. Carm. 1 1 36 sublimi feriam sidera vertice ⌊sublimi feriam vertice sideracf. Hor. Carm. 1 1 36 sublimi feriam sidera vertice ⌋
Reverendissime Domine, his meis lituris, quae sic
tumultuarie et, ut scribi solet, raptim prodeunt, quaeso veniam
impartiri. Et, si quicquam in eis est, quod non satisfaceret animo
⌊sacratissimae maiestatis regiae⌋, dignetur illa moderare et pro sua
singulari prudentia et gratia, qua me prosequitur, boni consulere.
Non enim ex scholis vel tranquillo otio, sed ex procellosis animi
motibus, in quibus fluctuo, scribitur. ⌊Sacratissima maiestas regia⌋
credebat me omnia in 4 mensibus conficere, utinam in futuro Maio (in
Maio ⌊Vilna⌋ exivi) Dominationem Vestram Reverendissimam salvam et
incolumem in eo statu, quo cupio, videre valeam.
cf. Pl. Mos. 197 Insperata accidunt magis saepe quam quae speres ⌊Insperata magis
saepe accidunt, quam quae speramuscf. Pl. Mos. 197 Insperata accidunt magis saepe quam quae speres ⌋
Commendo me humillime Dominationi Vestrae
Reverendissimae ut domino meo clementissimo et rogo, hos perplexos
animi mei motus, in quibus propter hanc moram agitor, clementer
dignetur perpendere et me brevi consolatum litteris suis reddere.
Quod per dominum ⌊zupparium Bonar⌋ cum hoc ⌊Fuggarorum⌋ factore, qui hic
agit, commode fieri poterit, ille sine cunctatione cotidie fere
potens est ad me in ⌊Hispaniam⌋ transmittere litteras. Deus Optimus
Maximus det aetatem longaevam felicem et diu incolumem pro mea
singulari consolatione Dominationi Vestrae Reverendissime. Cui me
iterum atque iterum humillime commendo.