» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #1757

[Ioannes DANTISCUS] do Sigismund I Jagiellon
Löbau (Lubawa), 1537-[12]-01


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1brulion język: łacina, autograf, BCz, 244, s. 285

Publikacje:
1CEID 1/1 Nr 88, p. 363-364 (in extenso; angielski regest)

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny

 

Serenissime Invictissimeque Rex et Domine, domine clementissime. Humillimam perpetuae fidei et servitutis meae commendationem.

Quod toties litteris meis Serenissimam Maiestatem Vestram interpello, querelae hic quorundam Serenissimae Maiestatis Vestrae efficiunt subditorum, quibus me hic cum aliis dominis consiliariis in ordine consilii Serenissimae Maiestatis Vestrae praefecit. Quo fit, ut omnia, quae hic [a]licuius momenti ante conventum nostrum geruntur, ad me in primis deferantur, ut ea, si necessitas exposcat, per me Serenissimae Maiestati Vestrae significentur. Accidit itaque hic casus superiore anno, quod nobili Georgio Locka duo equi a nobili Ioanne Rabe ob quasdam inter se causas sint recepti, et ad iudicium palatinatus, sub quo res acta est, adducti, ubi tum per palatinum ea, quae sunt iuris, feruntur ad eam controversiam decreta. Quibus Georgius Locka non innitens, neque, ut per sanctiones et constitutiones hic Serenissimae Maiestatis Vestrae observari solitum est, ordinem prosequens, quod videlicet, si quis in sententia vel palatini, vel cuiuscunque iudicii gravatum se sentiat, ad consiliarios Serenissimae Maiestatis Vestrae pro tempore hic conventus appellet, nescio quibus modis a cancellaria, contra Serenissimae Maiestatis Vestrae constitutiones hic factas et tam diu observatas, citationem adversus Ioannem Rabe ad conventum Petricoviensem proximum obtinuit. Quod cum sit contra hic iuris nostri constitutionumque Serenissimae Maiestatis Vestrae ordinem, pro debito et officio meo [c]um aliis dominis [c]onsiliariis Serenissimae Maiestatis [Vestra]e, qui ob id ad me scripserunt, humillime supplico, ut eam citationem retractare causamque ipsam ad harum Serenissimae Maiestatis Vestrae terrarum consuetum iudicium processumque eiusdem remittere dignetur, deincepsque non consentire, quod factiosi cerebrosique homines ad eum modum ex iudiciis hic Serenissimae Maiestatis Vestrae ad Regni conventus quempiam evocent et extra limites iurium hic observatorum et constitutionum Serenisssimae Maiestatis Vestrae protrudant. Quo id, quod semel Serenissimae Maiestati Vestrae placuit, suum legitimum ordinem obtineat et vigorem. Cui me supplicissime commendo, dominus Deus eandem Serenissimam Maiestatem Vestram quam diutissime sospitet prosperetque in omnibus.

Lubaviae, prima die Decembris MDXXXVII.