Letter #202
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1524-03-25
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Nobili et ergegio domino Ioanni Dantisco, nuntio et secretario regio, amico carissimo
[Do]mine Ioannes.
Cum regia maiestas ex litteris I[usti] ... didicisset, quo in statu et ordine res ducatus Ba[rensis] ... fore necessarium, ut istuc euntes Romam concedere a..., ut in Appuliam recta proficiscamini mandat. Sed de his et aliis [rebu]s ex litteris eiusdem maiestatis ad utrumque vestrum scriptis, apertius intell[igetis]. Scit... litteras meas in negotio Cracoviensis episcopatus per dominum Borg[k] ... [ex]peditas mihi nondum esse allatas. Id eo contigit, quia ide[m] dominus Borgk quo celerius huc perferrentur, cum ipse adhuc Romae nonnihil rerum acturus esset, eas Iodoco Decio huc perferendas dederat, ipse vero Iodocus, cum sibi in Appuliam Venetiis iterum redeundum fuit, eas Andreolo dedit, Andreolus vero, quia multa impedimenta, hoc est sarcinas nescio quas secum trahit, testudineo incessu tardius iter facit et dominus quidem Borgk (qui ea spe litteras Iodoco dederat, ut se praecederent) iam dudum huc venit, litterae vero incertum, per quos angulos sive Austriae sive Moraviae adhuc vagantur. Mihi vero eam ob rem ex reditibus nonnihil detritum est, misi tamen eisdem litteris vel An...is ...sum duos famu[los] meos, quibus etiam in omnem eventum ad te litteras dedi, quae sive tibi reddentur sive non. Scias, quod idem dominus Borgk etiam dispensationem de sacerdotiis tuis Roma attulit, eam ego apud me servabo, quoad tu redieris. Vale et cum collega tuo, domino secretario unum sentias vel potius ei utpote illarum rerum perito, obtempera, ut negotia vobis commissa eo melius peragantur, meque illi diligentissime commenda.
Datae Cracoviae, die XXV-a Martii anno Domini M-o D-o XXIIII-o.
Postscript:
Miror plurimum, quomodo perditae sint litterae apud vos ad ducem Ferrariae, quas ego certo scio me scripsisse et vobis dedisse. In omnem tamen eventum mitto alias cum praesentibus.
Petrus episcopus P[osn]aniensis et vicecanc[ellarius subscrip]sit