Cum ⌊regia maiestas⌋ ex litteris ⌊I[usti]⌋ ... didicisset, quo in statu et ordine res ⌊ducatus Ba[rensis]⌋ ... fore necessarium, ut ⌊istuc⌋ euntes ⌊Romam⌋ concedere a..., ut in ⌊Appuliam⌋ recta proficiscamini mandat. Sed de his et aliis [rebu]s ex litteris ⌊eiusdem maiestatis⌋ ad utrumque vestrum scriptis, apertius intell[igetis]. Scit... litteras meas in negotio Cracoviensis episcopatus per dominum ⌊Borg[k]⌋ ... [ex]peditas mihi nondum esse allatas. Id eo contigit, quia ide[m] dominus ⌊Borgk⌋ quo celerius huc perferrentur, cum ipse adhuc ⌊Romae⌋ nonnihil rerum acturus esset, eas ⌊Iodoco Decio⌋ huc perferendas dederat, ipse vero ⌊Iodocus⌋, cum sibi in ⌊Appuliam⌋ ⌊Venetiis⌋ iterum redeundum fuit, eas Andreolo dedit, Andreolus vero, quia multa impedimenta, hoc est sarcinas nescio quas secum trahit, testudineo incessu tardius iter facit et dominus quidem ⌊Borgk⌋ (qui ea spe litteras Iodoco dederat, ut se praecederent) iam dudum huc venit, litterae vero incertum, per quos angulos sive ⌊Austriae⌋ sive ⌊Moraviae⌋ adhuc vagantur. Mihi vero eam ob rem ex reditibus nonnihil detritum est, misi tamen eisdem litteris vel An...is ...sum duos famu[los] meos, quibus etiam in omnem eventum ad te litteras dedi, quae sive tibi reddentur sive non. Scias, quod idem dominus ⌊Borgk⌋ etiam dispensationem de sacerdotiis tuis ⌊Roma⌋ attulit, eam ego apud me servabo, quoad tu redieris. Vale et cum collega tuo, domino secretario unum sentias vel potius ei utpote illarum rerum perito, obtempera, ut negotia vobis commissa eo melius peragantur, meque illi diligentissime commenda.