De domino ⌊Niderhoff⌋ scripsi Reverendissimae Dominationi Vestrae per cubicularium regium aut nihil eum egisse hic de ⌊Alexandro⌋, aut, si quid egit, quod quidem ego sciam, non eum profecisse quicquam. Quid autem actum sit in ⌊urbe⌋, nemo prorsus scribit. Commendatum fuit hoc negotium doctori Ioanni(!) ⌊Rzeczicza⌋; ⌊is⌋ ne litteram quidem adhuc misit. Romanistae nihil oderunt magis quam ius
s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉
⌊maiestatis regiae⌋. Verentur enim, ne, si in uno successerit, in alios quoque eiusdem farinae simile documentum statuatur. Atque ideo non credo quemquam esse in ⌊urbe⌋ praeter unum illum Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊propinquum⌋, qui serio contendat, ut s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ ⌊maiestatis regiae⌋ decretum hoc contra ⌊Alexandrum⌋ confirmetur, cuius omnem auctoritatem sublatam prorsus cuperent, modo ut liceret eis quemvis arbitratu suo vexare, spoliare et fortunis omnibus evertere. Vereor itaque, ne ii ipsi, quibus commendatum est negotium, magis etiam impediant, praecipue vero, cum appulisse iam ⌊Romam⌋ ⌊Alexandrum⌋ ex litteris ⌊propinqui⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae ad dominum ⌊praepositum⌋ intellexerim. BCz, 1618, p. 1965 Est autem haec ⌊urbis⌋ natura, ut quanto quisque hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ est improbior, tanto sit in ea fortunatior, ut ego maxime written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ee written over ...⌉ verear, ne plus ibi valeat ⌊Alexandri⌋ praesentia quam et regia, et bonorum omnium auctoritas. De Cracoviensi episcopatu nihil est adhuc constitutum neque hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ constituetur fortasse prius aliquid, quam aut ipse ⌊Oczieski⌋ ex ⌊urbe⌋ redierit, aut litterae ab eo hidden by binding⌈[eo]eo hidden by binding⌉ fuerint allatae. Porro quid sperandum nobis sit, nescio. Multa hoc tempore praeter spem et hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ opinionem multorum eveniunt. Quicquid acciderit, forti animo ferre certum est.
S(erenissima) or S(acr)a⌈S(erenissima)S(erenissima) or S(acr)a⌉
⌊maiestas regia⌋, Deo sit gratia, belle valet. Eius iudicio atque arbitrio si res agerentur hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉, esset Cracoviensis episcopus is, cui iuxta mecum favet Reverendissima Dominatio Vestra.
Nova ex ⌊Hungaria hidden by binding⌈[ria]ria hidden by binding⌉⌋ habebit Reverendissima Dominatio Vestra aut ⌊reverendissimi domini⌋, aut meis litteris adiuncta. Quae vero in ⌊Valachia⌋ agantur, cognoscet ex ⌊Nicolao hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ Loca⌋, qui has Reverendissimae Dominationi Vestrae reddet.
Cuius hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ me gratiae commendo ac Deum precor hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉, ut eam diu servet incolumem et felicem hidden by binding⌈[cem]cem hidden by binding⌉.