Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
De domino ⌊Niderhoff⌋ scripsi Reverendissimae Dominationi Vestrae per cubicularium regium aut nihil eum egisse hic de ⌊Alexandro⌋, aut, si quid egit, quod quidem ego sciam, non eum profecisse quicquam. Quid autem actum sit in ⌊urbe⌋, nemo prorsus scribit. Commendatum fuit hoc negotium doctori Ioanni(!) ⌊Rzeczicza⌋; ⌊is⌋ ne litteram quidem adhuc misit. Romanistae nihil oderunt magis quam ius
serenissimae
⌊maiestatis regiae⌋. Verentur enim, ne, si in uno successerit, in alios quoque eiusdem farinae simile documentum statuatur. Atque ideo non credo quemquam esse in ⌊urbe⌋ praeter unum illum Reverendissimae Dominationis Vestrae ⌊propinquum⌋, qui serio contendat, ut serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋ decretum hoc contra ⌊Alexandrum⌋ confirmetur, cuius omnem auctoritatem sublatam prorsus cuperent, modo ut liceret eis quemvis arbitratu suo vexare, spoliare et fortunis omnibus evertere. Vereor itaque, ne ii ipsi, quibus commendatum est negotium, magis etiam impediant, praecipue vero, cum appulisse iam ⌊Romam⌋ ⌊Alexandrum⌋ ex litteris ⌊propinqui⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae ad dominum ⌊praepositum⌋ intellexerim. Est autem haec ⌊urbis⌋ natura, ut quanto quisqu[e] est improbior, tanto sit in ea fortunatior, ut ego maxime verear, ne plus ibi valeat ⌊Alexandri⌋ praesentia quam et regia, et bonorum omnium auctoritas. De Cracoviensi episcopatu nihil est adhuc constitutum nequ[e] constituetur fortasse prius aliquid, quam aut ipse ⌊Oczieski⌋ ex ⌊urbe⌋ redierit, aut litterae ab [eo] fuerint allatae. Porro quid sperandum nobis sit, nescio. Multa hoc tempore praeter spem e[t] opinionem multorum eveniunt. Quicquid acciderit, forti animo ferre certum est.
Serenissima
⌊maiestas regia⌋, Deo sit gratia, belle valet. Eius iudicio atque arbitrio si res agerentu[r], esset Cracoviensis episcopus is, cui iuxta mecum favet Reverendissima Dominatio Vestra.
Nova ex ⌊Hunga[ria]⌋ habebit Reverendissima Dominatio Vestra aut ⌊reverendissimi domini⌋, aut meis litteris adiuncta. Quae vero in ⌊Valachia⌋ agantur, cognoscet ex ⌊Nicola[o] Loca⌋, qui has Reverendissimae Dominationi Vestrae reddet.
Cuiu[s] me gratiae commendo ac Deum preco[r], ut eam diu servet incolumem et feli[cem].