Letter #2392
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1541-02-20
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-03-11 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
De domino Niderhoff scripsi Reverendissimae Dominationi Vestrae per cubicularium regium aut nihil eum egisse hic de Alexandro, aut, si quid egit, quod quidem ego sciam, non eum profecisse quicquam. Quid autem actum sit in urbe, nemo prorsus scribit. Commendatum fuit hoc negotium doctori Ioanni(!) Rzeczicza; is ne litteram quidem adhuc misit. Romanistae nihil oderunt magis quam ius serenissimae maiestatis regiae. Verentur enim, ne, si in uno successerit, in alios quoque eiusdem farinae simile documentum statuatur. Atque ideo non credo quemquam esse in urbe praeter unum illum Reverendissimae Dominationis Vestrae propinquum, qui serio contendat, ut serenissimae maiestatis regiae decretum hoc contra Alexandrum confirmetur, cuius omnem auctoritatem sublatam prorsus cuperent, modo ut liceret eis quemvis arbitratu suo vexare, spoliare et fortunis omnibus evertere. Vereor itaque, ne ii ipsi, quibus commendatum est negotium, magis etiam impediant, praecipue vero, cum appulisse iam Romam Alexandrum ex litteris propinqui Reverendissimae Dominationis Vestrae ad dominum praepositum intellexerim. Est autem haec urbis natura, ut quanto quisqu[e] est improbior, tanto sit in ea fortunatior, ut ego maxime verear, ne plus ibi valeat Alexandri praesentia quam et regia, et bonorum omnium auctoritas. De Cracoviensi episcopatu nihil est adhuc constitutum nequ[e] constituetur fortasse prius aliquid, quam aut ipse Oczieski ex urbe redierit, aut litterae ab [eo] fuerint allatae. Porro quid sperandum nobis sit, nescio. Multa hoc tempore praeter spem e[t] opinionem multorum eveniunt. Quicquid acciderit, forti animo ferre certum est.
Serenissima maiestas regia, Deo sit gratia, belle valet. Eius iudicio atque arbitrio si res agerentu[r], esset Cracoviensis episcopus is, cui iuxta mecum favet Reverendissima Dominatio Vestra.
Nova ex Hunga[ria] habebit Reverendissima Dominatio Vestra aut reverendissimi domini, aut meis litteris adiuncta. Quae vero in Valachia agantur, cognoscet ex Nicola[o] Loca, qui has Reverendissimae Dominationi Vestrae reddet.
Cuiu[s] me gratiae commendo ac Deum preco[r], ut eam diu servet incolumem et feli[cem].
Vilna, decimo Calendas Martii 1541.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosiu[s] cantor et canonicus Va[rmiensis]