Letter #2490
[Ioannes DANTISCUS] to Georg WITZEL (VICELIUS)Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-09-24
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Salutem tibi prolixe precor a Domino Deo atque omnia f[elicia].
Reverendissime Frater Viceli.
Qui me tuis litteris Fu<l>dae XVIII Aprilis [datis], quas heri accepi, maiorem in modum exhilarasti, eo potissimu[m, quod in] vivis te adhuc agere significabant, huc enim rumor perlatus fuit te [e] medio per Lutheranos sublatum(!), qui non sine publica laetitia ab infect[is] meis vicinis passim spargebatur. Neque dissimilis erat ante sesqui annum, quo ferebaris in adulterio deprehensus e fenestra esse praecipitatus. Qua in re ut certior fierem, ad amicum tuum Nicolaum Wolrab litteras dedi. Ab eo gestiens didici commentitiam fuisse calumniam et quod e Berlino Witeburgum(!) te contulisses. Cum itaque iis rumoribus distractus nescirem, ubi ageres viveresne, a scriptione ad te et missione, quam destinaveram, ne, ut nunc sunt tempora, periret, quod mitteretur, hactenus mihi temperavi. Et licet tuas habeam, quas adelon quispiam ad me misit, in sextam usque mensem retentas, non tamen ausi cuivis credere in hac motoria, qua versaris fabula, qua toties sedes mutas, ut has ad te darem.
Commodum se obtulit eximius et venerabilis dominus Theodoricus de Rheden, ecclesiae meae canonicus, qui et Moguntiae habet sacerdotia et amicos plurimos. Ab eo obtinui, ut has cum viginti Vallensibus Ioachimicis ad te ex Moguntia, quocumque in loco reperiri possis, perferri curaret, quod certe futurum mihi persuadeo. Suscipies igitur ab ignoto amico tenue novi amoris signum, qui postquam adoleverit uberius aliquando proferet. Opus tuum De Sanctis, cuius titulum excusum prius etiam ad me miseras, multi mecum, ut tandem in lucem prodea{n}t, expectant. Quod si interim absolutum est, quinque a te mihi exemplaria ad amicos domini Theoderici Moguntiam mitti velim, praeterea et quicquid earum lucubra{bra}tionum, quarum meministi, maxime autem in codicillos contra te evulgatos, quorum hic copia circumfertur, novissim[e] edideris. Quodcumque pro illis pretium postulabitur, cuicumque illud pen[dendum] seu quocumque mittendum praescribetur cum gratitudine reddetur neque [biblio]polam morabitur.
Ceterum tuum erit, quo amorem in te meum coept[um] ... alimentis indies facias ampliorem, crebras ad me dare litteras ... domino Theodorico, amicis eius Moguntiam inscribere, unde certu... citius ad me pervenient. Tibique de me persuade, quod de tui a... eloquar an sileam.
Hic de te fertur, quod mulierem et libe[ros] ... foveas. Utcumque res habet, a te scire aveo. Piguit, ve... occupationes non admittunt, ut alteram calamus paginam .... Tu iis brevibus, quae longam in te spirant benevolentiam, sa... ...tem esse puta.
Et feliciter atque diutissime vale.
Ex Heilsbe[rg], ... Septembris MDXLI.