Letter #2597
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1542-10-25
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-11-12 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et domino, domino Ioanni Dei gratia espicopo Varmiensi, domino observantissimo
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae nepotis illius litteras, qui etsi mihi quoque copiose scripsit, non dubito tamen, quin uberius etiam Reverendissimae Dominationi Vestrae multa de Alexandro perscripserit.
De coniuratione Catilinaria Venetiis nuper oppressa cognovisse eam ex aliorum litteris credo. Magnus cancellarius inde profugit, qui arcana consilia omnia Gallo prodebat, una et Mapheus quidam, vir, ut dicitur, magni consilii. Tres tamen capti, suspensi sunt. Nihil propius factum est, quam ut in Galli potestatem Venetiae pervenirent. Qui a Purpuriano repulsus esse dicitur, non sine magna suorum clade. Duces exercitus interfecti sunt, ipse delphinus graviter sauciatus. In caesaris exercitu dux Albae quoque occisus est.
Ex Hungaria tristia nobis afferuntur. Frustra coeptus est labor in oppugnando Pesto. Militumne an ducum culpa acciderit, incertum est, sed ea ipsa nocte, qua tentata est oppugnatio, fugienti similis discessit exercitus, incassum reclamante et fugam sistere volente Petro Perenni, qui etiam imperatori exercitus grande fecisse convicium dicitur. Fugientes Turcae sunt insecuti, extremum agmen adorti. Ibi cecidit vir strenuus Iacobus Truchses, frater Othonis, qui hic agit nuntium apostolicum atque concilium nobis edicit. Cuius Turcae caput, reliquum corpus nostri habent. Ac repulsi quidem sunt non sine magna clade sua, sed non minor esse strages edita dicitur in Christiano exercitu. Qui nunc Strigonii est, sed multi iam venia a domino marchione accepta discessisse dicuntur, ita ut vix dimidia eius pars sit reliqua. Petrus Perenni captus esse dicitur a domino marchione. Causas varie narrar[i] audivi, sed cum certi apud me nihil sit, scribendas non putavi. Scribam deinceps, ubi certius cognovero.
Me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae commendo. Quam Deus in multos annos ut incolemem servet, precor.
Cracovia, octavo Calendas Novembres 1542.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Postscript:
Reverendissimus dominus Vladislaviensis episcopus ex hac vita migrasse dicitur. Deus clerum suum tueatur, qui magno nunc defensore orbatus es[t].