Reverendissime Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae ⌊nepotis⌋ illius litteras, qui etsi mihi quoque copiose scripsit, non dubito tamen, quin uberius etiam Reverendissimae Dominationi Vestrae multa de ⌊Alexandro⌋ perscripserit.
De coniuratione Catilinaria ⌊Venetiis⌋ nuper oppressa cognovisse eam ex aliorum litteris credo. Magnus cancellarius inde profugit, qui arcana consilia omnia ⌊Gallo⌋ prodebat, una et Mapheus quidam, vir, ut dicitur, magni consilii. Tres tamen capti, suspensi sunt. Nihil propius factum est, quam ut in ⌊Galli⌋ potestatem ⌊Venetiae⌋ pervenirent. Qui a ⌊Purpuriano⌋ repulsus esse dicitur, non sine magna suorum clade. Duces exercitus interfecti sunt, ipse ⌊delphinus⌋ graviter sauciatus. In ⌊caesaris⌋ exercitu dux Albae quoque occisus est.
Ex ⌊Hungaria⌋ tristia nobis afferuntur. Frustra coeptus est labor in oppugnando ⌊Pesto⌋. Militumne an ducum culpa acciderit, incertum est, sed ea ipsa nocte, qua tentata est oppugnatio, fugienti similis discessit exercitus, incassum reclamante et fugam sistere volente ⌊Petro Perenni⌋, qui etiam imperatori exercitus grande fecisse convicium dicitur. Fugientes ⌊Turcae⌋ sunt insecuti, extremum agmen adorti. Ibi cecidit vir strenuus Iacobus Truchses, frater ⌊Othonis⌋, qui hic agit nuntium apostolicum atque concilium nobis edicit. Cuius ⌊Turcae⌋ caput, reliquum corpus nostri habent. Ac repulsi quidem sunt non sine magna clade sua, sed non minor esse strages edita dicitur in Christiano exercitu. Qui nunc ⌊Strigonii⌋ est, sed multi iam venia a ⌊domino marchione⌋ accepta discessisse dicuntur, ita ut vix dimidia eius pars sit reliqua. ⌊Petrus Perenni⌋ captus esse dicitur a ⌊domino marchione⌋. Causas varie narrar[i] audivi, sed cum certi apud me nihil sit, scribendas non putavi. Scribam deinceps, ubi certius cognovero.
Me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae commendo. Quam Deus in multos annos ut incolemem servet, precor.