Letter #2760
Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1544-10-06
received Wormditt (Orneta), 1544-10-21 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi etc., domino suo gratioso et multis nominibus colendo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose sum<m>eque colende.
Post humilem commendationem, salutem et boni omnis felix incrementum Reverendissimae Dominationi Vestrae ab animo precor.
A multo iam tempore nihil ad Reverendissimam Dominationem Vestram scripsi et argumentis, et nuntiis carens. Nunc, cum magnificus dominus Sigismundus ab Herberstein hisce adiunctas domino Byecensi transmisit et ille easdem per me ad Reverendissimam Dominationem Vestram mitti voluit, hanc etiam scribendi occasionem negligere nolui.
De rebus per Romanorum caesarem in Gallia gestis non attinet scribere. Equidem credo illic felicius pervenire omnia. Quae hactenus acta sunt, videntur sumptibus et bonorum militum iacturae non respondere, tametsi satis feliciter factum creditur, si Gallorum rex pacem, quam petere videtur, sequetur, foedera sincerius, quam hactenus, servans. Qua in re a multis dubitatur.
Anglorum regem magno cum exercitu Galliam ingressum referunt et ingressum tantum. Nihil etenim ad nos pervenit memorabile gestum pecuniarum, hominum et temporis praeter. Belli nominis gloriam dicere non audeo et puto nunc hac de re dominum Sigismundum nonnihil attingere, certiora etenim in regia aula sunt omnia. In Hungaria mense Septembre bis cum Thurcis pugnatum est feliciter, primo a Strigonio milliari uno Leonardus a Vels Thurcas ad praedandum proficiscentes invasit et prostravit fugavitque. Paulo post Thurcae circiter mille octingenti equites et pedites iter versus montana Bistriciam, Schemniciam, Kremniciamque praedaturi ingressi et, dum in ditionem Balassorum, Hungariae procerum, venissent, iam praedam hominum pecudumque legentes cogentesque, Balassius ex fratribus alter, vir sane strenuus, cum trecentis equis palantes invasit totam diem ...lariter certans plurimos et equites, et pedites ex locorum cognitione per en... ipsam ferme noctem fessus multis ex suis sauciis et ipse tribus confossus vulneribus ex proelio in arcem se quandam recepit. Ita hostes onusti praeda abire cum spoliis coeperunt. His obvii venerunt Ferdinandiani 1100 equites, ad quos rumor Thurcarum profectionis pervenit. De novo proelium instaurant. Fugiunt imprimis equites relictis peditibus, ianicaris ac martolossiis, gente pessima et crudeli. Illi per Ferdinandianos ad unum caesi sunt omnes et, qui Strigonium versus fugam ineunt, per insequentes aut capti, aut necati sunt. Elapsis, ut creditur, ex omnibus ad quadringentos, ita recuperatis captivis cum praeda omni, Christiani ad sua redirent. Irritati vero Turcae dicuntur nunc irruptionem magna vi in Ferdinandianos parare. Domino supplicamus, ut propter magnum ipsius nomen et semet ipsum suos redimere velit. Dum ad crucem, quae in alia cartae facie est, scripsissem, accurrit e Wienna tabellarius regius, qui haec attulit nova, quae praesentibus adligavi. Utin[am] vel sic coeat certa pax pro victoria incerta.
Dominus Reverendissimam Dominationem Vestram diu incolumem et me in gratia Reverendissimae Dominationis Vestrae conservare dignetur.
Datae Cr[aco]viae, 6 Octobris 1544.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor Iostus Ludovicus Decius scripsit