Reverendo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi⌋, sincere nobis dilecto
⌊Elizabeth⌋ Dei gratia regina ⌊Poloniae⌋, magna dux ⌊Lituaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋, ⌊Samogithiae⌋ etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Redditae sunt nobis litterae Paternitatis Vestrae et imago ⌊Salvatoris⌋ nostri, quam Paternitas Vestra misit, faustum et felicem hunc novum annum ineuntem nobis ex animo comprecans. Quod quidem monumentum et per se ipsum nobis carissimum est, et animum Paternitatis Vestrae erga nos magni facimus curabimusque, ubi poterimus, ut apud ⌊serenissimum dominum et coniugem⌋ nostrum colendissimum per omnem occasionem hunc affectum, studium et observantiam Paternitatis Vestrae referamus. Illamque id, a quod desiderat, favore nostro semper complectemur.
Quam bene valere optamus.
⌊Vilnae⌋, die IIII mensis Ianuarii anno Domini M-o D-o XLV-o.
Ex commissione serenissimae ⌊maiestatis reginalis⌋ propria