Letter #2780
Elisabeth of Austria to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1545-01-04
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-01-14 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Elizabeth Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogithiae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Redditae sunt nobis litterae Paternitatis Vestrae et imago Salvatoris nostri, quam Paternitas Vestra misit, faustum et felicem hunc novum annum ineuntem nobis ex animo comprecans. Quod quidem monumentum et per se ipsum nobis carissimum est, et animum Paternitatis Vestrae erga nos magni facimus curabimusque, ubi poterimus, ut apud serenissimum dominum et coniugem nostrum colendissimum per omnem occasionem hunc affectum, studium et observantiam Paternitatis Vestrae referamus. Illamque id, a quod desiderat, favore nostro semper complectemur.
Quam bene valere optamus.
Vilnae, die IIII mensis Ianuarii anno Domini M-o D-o XLV-o.
Ex commissione s(erenissimae) maiestatis reginalis propria