Reverendo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni episcopo Varmiensi⌋, sincere nobis dilecto
⌊Bona⌋ Dei gratia regina ⌊Poloniae⌋, magna dux ⌊Lituaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Cum reverteretur ad Paternitatem Vestram ⌊Mauricius⌋, servitor eius, tametsi non haberemus, quod Paternitati Vestrae scriberemus, noluimus eum tamen sine litteris nostris ad eam redire. Quibus eam salutamus omniaque ei fausta precamur. De burgrabiatu quomodo res procedet, certum non habemus. Cor enim regis in manu Dei est. Nos tamen curabimus, ut desiderio Vestrae Paternitatis satis possit fieri. Pro imagine argentea ⌊matris nostrae⌋ carissimae nobis missa, agimus Vestrae Paternitati gratias et valere illam felicissime desideramus.
Datae
⌊Cracoviae⌋, die XXVIII-a Martii anno Domini MDXLV-to.
Ex commissione propria
sacrae reginalis maiestatis