Letter #2820
Kaspar HANNAU to Ioannes DANTISCUSRome, 1545-04-26, PS 1545-04-27
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-06-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, [d]omino Ioanni Dei gratia [episcopo] Varmiensi etc. [av]unculo meo clementissimo
Reverendissime Praesul, clementissime domine.
Plurimam salutem atque rerum omnium summam felicitatem a Domino Iesu Reverendissimae Amplitudini tuae usqe in sempiternum precor.
Ad humillimam servitiorum meorum commendationem.
Nihil non promptius usu fieri vel hic Franciscus Habicht argumento fuerit, qui quoniam saepe Romanum ante triverat iter, ad decimum octavum huius in Urbem sospes venit, id est quinquagesimo secundo die, quo a Reverendissima Amplitudine Tua discesserat. Gavisus sum in hominis adventu vehementer, non solum ob munera litterasque, quas attulit, sed etiam multo magis, quod Reverendissimam Amplitudinem Tuam cum omnibus suis recte valentem idem ipse tam brevi viderat. Ex quo insuper et alia non pauca cognovi, de quibus dicam inferius.
Nunc ad utrasque Reverendissimae Amplitudinis Tuae litteras eidem nuntio ad me datas paucis respondebo, quandoquidem haud ita pridem, nempe ad vicesimumoctavum diem Martii copiosissime ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam de omnibus rebus scripsi. Ego quidem etiam divina benignitate sum incolumis, et hactenus semper fui. Quod autem post meas septima Septembris datas tardius alteras miserim, indicavi postea causas. Quae quoniam Reverendissimae Amplitudini Tuae adeo non satifsecerunt, ut potius me feriatum crediderit, omissis excusationibus eius silentii, iam veniam peto. Novit tamen Deus ferias meas, qui cotidianis precibus nec paucis lacrimis rogatus, adhuc tamen in votis, me has tamen habere vult, quam in re, desideratas, non ad inhonestum aliquod otium, sed studia meliora.
Figuratum argentum et mihi fuit supramodum gratum, et reverendissimo domino ω. Cui passionis Christi, Adae et Evae in uno ac figurarum ex Apocalypsi simulacra in altero numo Reverendissimae Amplitudinis Tuae nomine dedi, non expiscatis iis litteris, quas ipsa de oratione pacis ad illum paulo post huius nuntii egressum se dare constituisse scribit. Cum inspexisset argentum, laeto plane vultu eg[it] magnas gratias Reverendissimae Amplitudini Tuae, cui et viciss[im] egregium aliquod monumentum istorum artificum se missurum altero nuntio dixit, et mihi prim[u]m omnem benevolentiam promisit. Multum is R[o]mae potest, et quoniam vicarium quoque summi pontificis agit, cum litterae novae F allatae fuerint, de quibus iam per hunc nuntium M ad me scrip[sit], omnibus modis curabo, ut in * iudex adiung[i]tur. Quo quid fuerit conducibilius? Respondeb[it], cum Reverendissimae Amplitudinis Tuae litteras acceperit, quas dix[it] iam in itinere esse. Eo tempore et ego de illo p[au]ca scribam.
Nuntium hunc ad illum non addu[xi], veritus, ne per eum de hac Σ cum ω familiaritate Π ceterique certiores fierent. Atqui Davidi[s] pugnam cum Golia procuratori meo Gaspari Paga...no, cuius cotidiana opera utor, et immolationem Isaac reverendissimo domino Ennio titulo Sancti Angeli cardinali Verulano dare statui. Cui praesens a Ѧ, ante[quam] hinc proficisceretur, diligenter sum commendat[us]. De quo non parva spes est, ut aliquando B su[c]cedat. Ѧ autem adeo diligit, ut eum non sine lacr[i]mis a se dimiserit. Si successionem illam Deus concesserit, alius proculdubio erit Ѧ color eius[que] omnium rerum status.
Imaginem vero Reverendissimae Amplitudinis T[uae] solum mihi reservabo eamque etiam in gemmam sculpendam curabo ad eum modum, quo signa sole[nt], demptis tantum coloribus, quo in annulum cum gemma inclusa subinde in cera reddi possit. Non tamen ad meum usum, sed perfectam statim ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam mittam, quo si placuerit, plures huiusce generis cum aliorum quoque imaginibus, quas vel fusas itidem, vel depictas Romam mittendas putaverit, ut hic fiant, per me curare queat.
Stemma suum mihi condonatum iam sculptum et annulo inclusum habeo, quo et usus sum in obsignandis superioribus novissimis litteris meis. Nihilominus et argenteum alterum, quod ad me Reverendissima Amplitudo Tua misit, gratissimum mihi fuit. Est enim profecto scite etiam sculptum et utriusque mihi erit commodus et necessarius usus. Quare pro hac tanta Reverendissimae Amplitudinis Tuae benevolentia atque his ipsis muneribus, quas potest, poteritque umquam mea tenuitas, ago gratias. Porro, cur nullum ex his argenteis figuratis orbibus vel dederim, vel dare constituerim H, ea est causa, ob quam me nec litteras Σ ei reddidisse, in posterioribus meis scripsi. Idque mihi cavendum arbitror, quamdiu Z Romae manserit, praesertim cum iuxta consilium meum illi quoque per F litteras tum R., tum * mecum tractando committetur, quemadmodum per hunc nuntium M ad me scripsit. Si quid autem aliter Reverendissimae Amplitudini Tuae videbitur, scire cupio.
Breviarium et libellum de episcopo etsi iam dudum miserim, tamen quoniam nondum ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam venerant, veritus, ne interciderint, alterum breviarium huic nuntio ferendum dedi. Cui adiunxi Novum Testamentum veteris translationis ex postrema pulchrerrima editione cum satis commodis et eruditis annotationibus. Ad haec praxin criminalem iuriscanonici. Quam etsi iam semel quoque ante miserim cum aliis nonnullis libellis inclusis in capsulam peristromatam reverendissimi domini Plocensis, tamen quoniam timeo, ne itidem tardius reddatur, prior illa, quae minutioribus characteribus, sicque non perinde commodis, Reverendissimae Amplitudinis Tuae caligantibus oculis edita est, iterum eandem mittendam putavi, in spem [ve]niens, quod non argumento tantum, sed etiam ipso char[ac]tere Reverendissimae Amplitudini Tuae valde placebit, quamvi[s] iam aliquamdiu in alterius cuiusdam fuerit us[u]. Nanam enim huiusmodi editionis non reperi. Eo accessit et libellus regularum cancellariae. Quarum iam aliquoties in meis litteris mentionem feci et postea quoque facturus sum. Ut igitur Reverendissima Amplitudo Tua cognoscat, cuiusmodi sint, eas nunc ad se mittendas iudicavi. Novi Testamenti character tenuis est, maxime vero annotationum. Quare si Reverendissimae Amplitudinis Tuae oculis non servierit, quaeso illu[m] suo oeconomo, domino Ioanni Langhannio, donare v[e]lit. Cui ea de re scripsi.
Mitto praeterea procuratorium ad accipiendam possessionem decanatus et canonicatus atque praebendae Reverendissimae Amplitudinis Tuae collegiatae ecclesiae in Gutst[at], quemadmodum fieri voluit, quod et generalius co[n]scribendum curavi, extensum ad quaecumque alia eti[am] sacerdotia. Pro his iam, utut possum, immortales Reverendissimae Amplitudini Tuae ago gratias. Sunt enim nequaquam contemnenda et mihi prorsus gratissima. Multa enim de hac collegiata ecclesiae ex hoc nuntio didici, qui n[i]hil non novit referre. Is sane talis est, qualem Reverendissima Amplitudo Tua scribit, nempe minus technites. Ego om[ni] mea diligentia et per subornatos etiam homines indagare non potui, soliusne voti causa Romam iverit, an potius a proscripti fautoribus missus esset.
Multa quidem ipse coram multis, nedum m[e] solum, de proscripti turpissime apud ecclesiam cum sc[or]to suo exacta vita p[ro]fessus est. Quae si testimon[ia] comproba[r]entur, reum proscriptum peragerent citr[a] ullam disputationem. Cum et hoc addidit, quod a[b] eo tempore, quo apud ecclesiam ipse nuntius vixit e[t] proscripto atque decano Nidderhoff famulatus est ipsumque proscriptum novit, quod esse, dicit, amplius decem annorum tempus, numquam viderit eundem proscriptum sacrificantem aut ad sacram accedentem sinaxim. Deliberaram igitur cum meis procuratoribus in testem hunc latorem producere. Sed cum nec ab aliorum quorundam apud ecclesiam maledictis temperaret, et a Reverendissima Amplitudine Tua esset carcere aliquamdiu afflictus, nec satis adhuc comperissem anne certis de causis ab adversariis ita loqui instructus esset, satius postea nobis visum est citra iudicialem interrogationem illum dimittere, ne forte in testem productus, mutatis verbis, ut est versipellis, nostram potius causam, quam adversarii, deteriorem faceret.
Et haec altera fuit causa, cur illum in nonum usque diem penes me in hospitio tenuerim victumque ei gratuito praebuerim. Altera erat, quod interim recentiores illas litteras Reverendissimae Amplitudinis Tuae, de quibus scribit superventuras, speraverim, quo ad eas simul mox respondissem. Maxime vero propter negotium domini R, in quem iam translatio Ꞃ facta est, et in hanc rem supplicatio expedita, ita ut supersit tantum citationis expeditio contra X, quae in duorum dierum spatio expediri poterit, nondum tamen expediendam putavi, cum non nisi publice queat, donec cognovero, quem successum brachii s(aecularis) executio habuerit, ac quomodo sese in eo + cum ceteris gesserit. Hoc enim promittit Reverendissima Amplitudo Tua se mihi celeriter scripturam. Si tardaverit, ego nihilominus omnia huius rei ad se mittam, ne quid morae amplius interponatur.
De centum ducatis mihi sine illis triginta a Fuggaris solutis, qui Fridwalt missi erant, ante iam non semel scripsi et de ** atque *, quarum adhuc idem est omnino status, quem in posterioribus meis pridie Dominicae Palmarum descripsi, nisi quod Π dominum Loca iam in iudicium vocaverat ob id, ne cum adhuc in * n[on]dum pronuntiatum sit, sed propter defensorum suorum inte[r]cessionem in sententiae termina inchoata pendeat, se victum palam fateatur. Atqui utinam m[o]do celeriter adsint novae F litterae, facile spero iudicium iterum impellemus, quo, lata tandem secundum P sententia, cunctis simul aliis omnium litibus ** pendentibus optatus finis imponatur. Domino M iterum scribo ilius respodens, privatim et L. Quibus et dominus Loca scribit, itemque Reverendissimae Amplitudini Tuae. Cui et Ѧ, verum brevissime, propterea quod iam iam erat impensurus equos, tenui admodum a B et cardinalibus viatico adiutus, quemadmodum postea ipse latius ex itinere scribet. Difficile est, quanto me dolore affecerit eius discessus, cum praeter ipsum tam commodus et sincerus a[mi]cus Romae nullus mihi reliquus manserit. Perferendum tamen erat, quod Deo placuit.
Paucis diebus anteque(!) hinc profectus est, acceperat a duce Prussiae Σ vicino subdolas et fucatissimas l[it]teras. Cardinalis Bembus cupiens eius opera confirmatorium diploma impiae scholae, quam ex sacrilegiis <a> ed[i]ficat, a sede apostolica obtinere, missis in eius expediti[o]nem trecentis ducatis. Et paratus erat is cardinali[s] de eo statim cum B agere expeditumque suo cum re[s]ponso ad ducem mittere, nisi quodam divino instin[c]tu prius Ѧ ad se vocasset recordatus, quod quodam tempore (id erat cum invitatoriarum litterarum ad hanc scholam exemplar tipis excusum Σ Romam mis[e]rat) multa de eadem ista schola et ipso duce l[o]cutus secum fuisset. Qui, veniens, cum iterum e[i] copiosius clariusque omnia explicasset, facile istius fra[fra]dulenter et in perniciem totius Prussiae petiti diploma[tis] concessionem impedivit, ita ut ei idem cardinalis maximas etiam gratias ageret. De quo procul dubio plura ex itinere scribet Ѧ, et ego fortassis quoque postea, per nuntium minus suspectum.
Novi, quod hinc scribam, nescio. Praeter Ѧ complures alii adhuc cotidie hinc sese ad concilium conferunt serenissimi domini nostri mandato. Quo ante pauculos dies quartus quoque Sedis Apostolicae legatus, Reginaldus Polus Anglus, cardinalis, profectus est. Hispani et Galli adhuc in itinere esse feruntur. Quid sperandum, hucusque sane incertum. Sunt, qui arbitrantur, concilium hoc ioco quidem coeptum, sed tamen serio prosecutum iri. B in timore esse videtur, nam et auxit custodias, et vigilantiores esse iussit, et nepotem suum modernum Regni Poloniae protectorem per equos dispositos ad A misit. Aliud nihil est.
De perspiciliis fere oblitus sum scribere. Nasalium mitto paria quattuordecim, selecta a viro quodam, qui Reverendissimam Amplitudinem Tuam uno atque altero tantum anno superat. An placebunt, nescio. Meliora certe reperiri nunc Romae non poterant. Atqui ex eo genere perspiciliorum, quae manu ob oculos ponuntur, nulla prorsus hoc anno apud nos venalia inveniuntur. Cum enim ex Gallia afferri soleant, bella obstitere, quominus allata sint. Operae pretium igitur fuerit ea alibi quaerere et, si postea aliquando Romam quoque adferentur, coëmam.
Cetera de me aliisque nonnullis rebus Reverendissima Amplitudo Tua ex hoc latore intelliget, qui si re vera ab adversariis Romam missus non est, sed tantum religionis ergo huc venit, quemadmodum simulat, omniaque illi a me tradita salva pertulerit in Prussiam usque, erit utique benevotentia Reverendissimae Amplitudinis Tuae non indignus. Cui et utilis aliquando fuerit, si quae res celerem nuntium Romam desideraverit. Petiit a me ultra victum coronatum mutuo, quem illi dedi ea lege, ut in Prussiam veniens omnino redden[tur], si id voluerit Reverendissima Amplitudo Tua.
Quam cum omnibus nostr[is] a Deo in optima valetudine, ac summae felicitati[s] flore perpetuo conservari exopto.
Romae, postridie Natalis Marci Evangelistae, anno 1545.
Reverendissimae Ampliudinis Tuae clientum nepotumque omnium infimus ac deditissim[us] Gaspar Hannov[ius]
Postscript:
Velim quidem etiam, Reverendissime Praesul, ut si ex argenteis illis fusilibus orbibus plures Reverendissima Amplitudo Tua habuerit hisque commode carere posset, aliquot adhuc per aliu <m> quendam nuntium mitteret ad me Romam ad demerendum illis et alios nonnullos homines, qui utiles et necessarii mihi fuerint. Est enim res elegans et honesta, nec magni admodum pretii. Exiturus erat heri a nobis hic tabellarius, sed quoniam Dominica erat dies, non poterant parari et confici omnia. Nec satis felix esse fere solet iter, quod eo die inchoatur et carpitur.
Iterum iterumque prosperrime valeat Reverendissima Amplitudo Tua.
Romae, 27 Aprilis 1545.