Letter #2820
Kaspar HANNAU to Ioannes DANTISCUSRome, 1545-04-26, PS 1545-04-27
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-06-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, [d]omino
Reverendissime Praesul, clementissime domine.
Plurimam salutem atque rerum omnium summam felicitatem a Domino Iesu Reverendissimae Amplitudini tuae usqe in sempiternum precor.
Ad humillimam servitiorum meorum commendationem.
Nihil non promptius usu fieri vel hic
Nunc ad utrasque Reverendissimae Amplitudinis Tuae litteras eidem nuntio ad me datas paucis respondebo, quandoquidem haud ita pridem, nempe ad vicesimumoctavum diem Martii copiosissime ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam de omnibus rebus cf.
Figuratum argentum et mihi fuit supramodum gratum, et reverendissimo domino ω. Cui passionis Christi, Adae et Evae in uno ac figurarum ex Apocalypsi simulacra in altero numo Reverendissimae Amplitudinis Tuae nomine dedi, non expiscatis iis litteris, quas ipsa de oratione pacis ad illum paulo post huius nuntii egressum se dare constituisse scribit. Cum inspexisset argentum, laeto plane vultu eg[it] magnas gratias Reverendissimae Amplitudini Tuae, cui et viciss[im] egregium aliquod monumentum istorum artificum se missurum altero nuntio dixit, et mihi prim[u]m omnem benevolentiam promisit. Multum is
Nuntium hunc ad illum non addu[xi], veritus, ne per eum de hac Σ cum ω familiaritate Π ceterique certiores fierent. Atqui Davidi[s] pugnam cum Golia procuratori meo Gaspari Paga...no, cuius cotidiana opera utor, et immolationem Isaac reverendissimo domino Ennio titulo Sancti Angeli cardinali Verulano dare statui. Cui praesens a Ѧ, ante[quam] hinc proficisceretur, diligenter sum commendat[us]. De quo non parva spes est, ut aliquando B su[c]cedat. Ѧ autem adeo diligit, ut eum non sine lacr[i]mis a se dimiserit. Si successionem illam Deus concesserit, alius proculdubio erit Ѧ color eius[que] omnium rerum status.
Imaginem vero Reverendissimae Amplitudinis T[uae] solum mihi reservabo eamque etiam in gemmam sculpendam curabo ad eum modum, quo signa sole[nt], demptis tantum coloribus, quo in annulum cum gemma inclusa subinde in cera reddi possit. Non tamen ad meum usum, sed perfectam statim ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam mittam, quo si placuerit, plures huiusce generis cum aliorum quoque imaginibus, quas vel fusas itidem, vel depictas Romam mittendas putaverit, ut hic fiant, per me curare queat.
Stemma suum mihi condonatum iam sculptum et annulo inclusum habeo, quo et usus sum in obsignandis superioribus novissimis litteris meis. Nihilominus et argenteum alterum, quod ad me Reverendissima Amplitudo Tua misit, gratissimum mihi fuit. Est enim profecto scite etiam sculptum et utriusque mihi erit commodus et necessarius usus. Quare pro hac tanta Reverendissimae Amplitudinis Tuae benevolentia atque his ipsis muneribus, quas potest, poteritque umquam mea tenuitas, ago gratias. Porro, cur nullum ex his argenteis figuratis orbibus vel dederim, vel dare constituerim H, ea est causa, ob quam me nec litteras Σ ei reddidisse, in posterioribus meis scripsi. Idque mihi cavendum arbitror, quamdiu Z
Breviarium et libellum de episcopo etsi iam dudum miserim, tamen quoniam nondum ad Reverendissimam Amplitudinem Tuam venerant, veritus, ne interciderint, alterum breviarium huic nuntio ferendum dedi. Cui adiunxi Novum Testamentum veteris translationis ex postrema pulchrerrima editione cum satis commodis et eruditis annotationibus. Ad haec praxin criminalem iuriscanonici. Quam etsi iam semel quoque ante miserim cum aliis nonnullis libellis inclusis in capsulam peristromatam reverendissimi domini Plocensis, tamen quoniam timeo, ne itidem tardius reddatur, prior illa, quae minutioribus characteribus, sicque non perinde commodis, Reverendissimae Amplitudinis Tuae caligantibus oculis edita est, iterum eandem mittendam putavi, in spem [ve]niens, quod non argumento tantum, sed etiam ipso char[ac]tere Reverendissimae Amplitudini Tuae valde placebit, quamvi[s] iam aliquamdiu in alterius cuiusdam fuerit us[u]. Nanam enim huiusmodi editionis non reperi. Eo accessit et libellus regularum cancellariae. Quarum iam aliquoties in meis litteris mentionem feci et postea quoque facturus sum. Ut igitur Reverendissima Amplitudo Tua cognoscat, cuiusmodi sint, eas nunc ad se mittendas iudicavi. Novi Testamenti character tenuis est, maxime vero annotationum. Quare si Reverendissimae Amplitudinis Tuae oculis non servierit, quaeso illu[m] suo oeconomo, domino
Mitto praeterea procuratorium ad accipiendam possessionem decanatus et canonicatus atque praebendae Reverendissimae Amplitudinis Tuae collegiatae ecclesiae in Gutst[at], quemadmodum fieri voluit, quod et generalius co[n]scribendum curavi, extensum ad quaecumque alia eti[am] sacerdotia. Pro his iam, utut possum, immortales Reverendissimae Amplitudini Tuae ago gratias. Sunt enim nequaquam contemnenda et mihi prorsus gratissima. Multa enim de hac collegiata ecclesiae ex hoc nuntio didici, qui n[i]hil non novit referre. Is sane talis est, qualem Reverendissima Amplitudo Tua scribit, nempe minus technites. Ego om[ni] mea diligentia et per subornatos etiam homines indagare non potui, soliusne voti causa
Multa quidem ipse coram multis, nedum m[e] solum, de
Et haec altera fuit causa, cur illum in nonum usque diem penes me in hospitio tenuerim victumque ei gratuito praebuerim. Altera erat, quod interim recentiores illas litteras Reverendissimae Amplitudinis Tuae, de quibus scribit superventuras, speraverim, quo ad eas simul mox respondissem. Maxime vero propter negotium domini R, in quem iam translatio Ꞃ facta est, et in hanc rem supplicatio expedita, ita ut supersit tantum citationis expeditio contra X, quae in duorum dierum spatio expediri poterit, nondum tamen expediendam putavi, cum non nisi publice queat, donec cognovero, quem successum brachii s(aecularis) executio habuerit, ac quomodo sese in eo + cum ceteris gesserit. Hoc enim promittit Reverendissima Amplitudo Tua se mihi celeriter scripturam. Si tardaverit, ego nihilominus omnia huius rei ad se mittam, ne quid morae amplius interponatur.
De centum ducatis mihi sine illis triginta a Fuggaris solutis, qui Fridwalt missi erant, ante iam non semel scripsi et de ** atque *, quarum adhuc idem est omnino status, quem in posterioribus meis pridie Dominicae Palmarum descripsi, nisi quod Π dominum
Paucis diebus anteque(!) hinc profectus est, acceperat a duce Prussiae Σ vicino subdolas et fucatissimas l[it]teras. Cardinalis Bembus cupiens eius opera confirmatorium diploma impiae scholae, quam ex sacrilegiis <a> ed[i]ficat, a sede apostolica obtinere, missis in eius expediti[o]nem trecentis ducatis. Et paratus erat is cardinali[s] de eo statim cum B agere expeditumque suo cum re[s]ponso ad ducem mittere, nisi quodam divino instin[c]tu prius Ѧ ad se vocasset recordatus, quod quodam tempore (id erat cum invitatoriarum litterarum ad hanc scholam exemplar tipis excusum Σ Romam mis[e]rat) multa de eadem ista schola et ipso duce l[o]cutus secum fuisset. Qui, veniens, cum iterum e[i] copiosius clariusque omnia explicasset, facile istius fra[fra]dulenter et in perniciem totius Prussiae petiti diploma[tis] concessionem impedivit, ita ut ei idem cardinalis maximas etiam gratias ageret. De quo procul dubio plura ex itinere scribet Ѧ, et ego fortassis quoque postea, per nuntium minus suspectum.
Novi, quod hinc scribam, nescio. Praeter
De perspiciliis fere oblitus sum scribere. Nasalium mitto paria quattuordecim, selecta a viro quodam, qui Reverendissimam Amplitudinem Tuam uno atque altero tantum anno superat. An placebunt, nescio. Meliora certe reperiri nunc
Cetera de me aliisque nonnullis rebus Reverendissima Amplitudo Tua ex hoc latore intelliget, qui si re vera ab adversariis
Quam cum omnibus nostr[is] a Deo in optima valetudine, ac summae felicitati[s] flore perpetuo conservari exopto.
Reverendissimae Ampliudinis Tuae clientum nepotumque omnium infimus ac deditissim[us]
Postscript:
Velim quidem etiam, Reverendissime Praesul, ut si ex argenteis illis fusilibus orbibus plures Reverendissima Amplitudo Tua habuerit hisque commode carere posset, aliquot adhuc per aliu
<m>
quendam nuntium mitteret ad me
Iterum iterumque prosperrime valeat Reverendissima Amplitudo Tua.