Quemadmodum prioribus meis ⌊⌋ negotium huius ⌊Michorowsky⌋, servitoris mei, Vestrae Dominationi Reverendissimae commendaveram, ita et nunc iteratis vicibus commendo et rogo, ut eadem opera et diligentia suis ms. isto reg. isti⌈istoms. isto reg. isti⌉ pauperi orig. paupere⌈pauperipauperi orig. paupere⌉ nobili praesto esse dignetur perficiatque et ipsum adversarium eius alloquatur et admoneat per occasionem, ut ipse iam tandem iustitiae suae exsecutionem obtineat, pium opus et officii sui condignum et mihi gratum Vestra Paternitas Reverendissima est factura. Isti denique fere extenuati facti ⌊Michorowsczi⌋ pro sanitate Vestrae Paternitatis Reverendissimae felicissima dominum Deum perpetuo exoraturi sunt.
Quam et ego ad longos annos feliciter valere et laete vivere exopto atque me in eius solitum amorem commendo.
Ex ⌊Wissnicze⌋, XXII die mensis Iulii, anno Domini MDXLV-o.
Eiusdem Vestrae Paternitatis Reverendissimae bonus amicus ⌊Petrus Kmita⌋ comes in ⌊Wissnicze⌋, palatinus et capitaneus Cracoviensis, generalis Regni Poloniae s(upremus) marschalcus etc.