» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2891

Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUS
Löbau (Lubawa), 1545-12-27
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-12-31

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1599, p. 607-610

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri et maiori plurimum observando

Reverendissime in Christo Pater Domine frater et maior observande. Salutem et studiorum meorum commendationem.

De accisa instituta et lustratione deque conventione nostra Elbingensi cum per cubicularium, qui apud me fuit de voluntate serenissimae regiae maiestatis nihil accepissem, nec a Reverendissima Dominatione Vestra aliquid mihi denuntiaretur, ambiguus eram, quid agerem. Factus postea certior a magnifico domino palatino Pomeraniae de accepto super his omnibus mandato, tametsi illud ad me non pertinebat, nolui tamen omittere, quin me vicinis attemperarem. Tempore dumtaxat ordiendi tributi, cum citius edici non posset, ad Natalem Dominicum translato, ad iudiciarum diem pollicetur quidem se idem dominus palatinus Elbingum venturum, modo valitudo, quae admodum in ancipiti ei est, permiserit. Sin minus, velit Reverendissima Dominatio Vestra expendere, an nullo adveniente palatino obeundum ceteris nobis sit iudiciorum onus, meque de voluntate sua certiorem ut faciat, rogo, atque felicissime valeat.

Datae Lubaviae, feriis Sancti Ioannis Evangelistae, anno 1545, quem novum eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae felicem faustumque precor.

Reverendissimae Domiantionis Vestrae studiosissimus Tidemannus episcopus Culmensis