Letter #2891
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1545-12-27
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-12-31 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia on the margin⌈Dei gratiaDei gratia on the margin⌉ episcopo Varmiensi, domino fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater Domine frater et maior observande. Salutem et studiorum meorum commendationem.
De accisa orig. axisa⌈accisaaccisa orig. axisa⌉ instituta et lustratione deque conventione nostra Elbingensi cum per cubicularium, qui apud me fuit de voluntate s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ regiae maiestatis nihil accepissem, nec a Reverendissima Dominatione Vestra aliquid mihi denuntiaretur, ambiguus eram, quid agerem. Factus postea certior a magnifico domino palatino Pomeraniae de accepto super his omnibus mandato, tametsi illud ad me non pertinebat, nolui tamen omittere, quin me vicinis attemperarem. Tempore dumtaxat ordiendi tributi superinscribed in place of crossed-out axisae⌈axisae tributi tributi superinscribed in place of crossed-out axisae⌉, cum citius edici non posset, ad Natalem Dominicum translato, ad iudiciarum diem pollicetur quidem se idem dominus palatinus Elbingum venturum, modo valitudo, quae admodum in ancipiti ei est, permiserit. Sin minus, velit Reverendissima Dominatio Vestra expendere, an nullo adveniente palatino obeundum ceteris nobis sit iudiciorum onus, meque de voluntate sua certiorem ut faciat, rogo, meque sibi habeat commendatum atque felicissime valeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Lubaviae, feriis Sancti Ioannis Evangelistae, anno 1545, quem novum eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae felicem faustumque precor.
Reverendissimae Domiantionis Vestrae studiosissimus Tidemannus episcopus Culmensis