Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Varmiensi, domino fratri et maiori plurimum observando
De accisa instituta et lustratione deque ⌊conventione nostra Elbingensi⌋ cum per cubicularium, qui apud me fuit de voluntate
serenissimae
⌊regiae maiestatis⌋ nihil accepissem, nec a Reverendissima Dominatione Vestra aliquid mihi denuntiaretur, ambiguus eram, quid agerem. Factus postea certior a magnifico domino palatino Pomeraniae de accepto super his omnibus mandato, tametsi illud ad me non pertinebat, nolui tamen omittere, quin me vicinis attemperarem. Tempore dumtaxat ordiendi tributi, cum citius edici non posset, ad Natalem Dominicum translato, ad iudiciarum diem pollicetur quidem se idem dominus palatinus ⌊Elbingum⌋ venturum, modo valitudo, quae admodum in ancipiti ei est, permiserit. Sin minus, velit Reverendissima Dominatio Vestra expendere, an nullo adveniente palatino obeundum ceteris nobis sit iudiciorum onus, meque de voluntate sua certiorem ut faciat, rogo, atque felicissime valeat.
Datae
⌊Lubaviae⌋, feriis Sancti Ioannis Evangelistae, anno 1545, quem novum eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae felicem faustumque precor.