Letter #2971
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-06-05
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-06-14 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae litteras ex urbe et Tridento. Ex iis, quae illic agantur, abunde cognoscet. Maiestas reginalis accepit litteras ab Alexandro, quibus petit salvum conductum. Eas dedit reverendissimo domino, ut responderi illis iuberet. Qui mihi iniunxit respondendi provinciam. Quod ubi accepit maiestas reginalis, male factum esse dicebat, quod essem inimicus eius. Posteaquam vero vidit responsum meum, narravit mihi dominus Gorski, quod in eo acquieverit atque ita, ut erat scriptum a me, describi fecerit. Argumentum vero fuit hoc: quoniam oppressum se per vim et iniuriam querebatur, descripsi rem omnem, quomodo acta fuit, et iure omnia iusteque facta docui. Ad extremum, ut ad Vestram Reverendissimam Dominationem confugeret, monui, nam si cum illa rediisset in gratiam, salvum conductum non ita magno negotio obtineri posse. Sed poterit Reverendissima Dominatio Vestra, si visum illi fuerit, exemplum petere a domino Gurski. In summa: salvum conductum non obtinuit neque obtinebit invita Reverendissima Dominatione Vestra, nisi quid aliud occulte molirentur, quod non arbitror.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem.
Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, Nonis Iuniis 1546.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Postscript:
Ex comitiis nihil adhuc allatum esse mirari satis non possum.