Ubi te, abiens, in ⌊caesaris⌋ aula reliqui, contendi velis remisque ad illustrissimum dominum ⌊ducem⌋. Domi quam dies quinque non sum moratus et ad serenissimum et clementissimum meum dominum, dominum ⌊Foedericum⌋ ⌊Daniae⌋ regem, me contuli. ⌊Ei⌋, quod communis socero cum[] genero causa est, aperui, quos isthinc abiens ex re utriusque perspecta habebam. ⌊Regi⌋ Tuae Benignitatis erga se officia pergrata fuere visusque est mihi Brandeneri legationem iam tum primum iudicavisse. Civitates legatum hactenus Brandenerum ⌊Foederici⌋ voluntate de postulatis distulere et nunc primum eius assensu consensum est in tractatum magis perendinandi, quam constituendi, quod video studio, ea tamen lege, quod omnia, antequam recipiantur, referantur ad ⌊Foedericum⌋. Manus illa in ⌊Frisiis⌋ ne tantillum animum ⌊Frederici⌋ deiecit, et si ⌊Christiernum⌋ illam in suas partes sollicitare non sit obscurum, si quando Christierno pars illius exercitus sacramento militari adstringetur, pars Foederica non minus libenter sequetur. Sciunt et hi ⌊Ulixis⌋ technas et Graecas artes, et leoninae assuere vulpinam. In qua re pudor maior est iactatio, quam providentia.
Civitates cum ⌊Foedrico⌋ unam agunt causam, ita adstrictae, ut frustra sit temptare discidium. Causae, ut ego pro mea imprudentia video, impar est legatus Brandenerus gentis agendi pro magnitudine, imbecillior istius, quod cogitant , divortii atque ignoratior.
Mirandum hic gratiosus apud efferos ⌊Saxones⌋ et princeps salutari iucundum duxit. Habuit hominem, qui ad eam rem ei subpari...aretur et vocaret comitem prognatum caesaris ⌊Maximiliani⌋ et his vulgus iactat tractari negotium per notum caesaris. Caesari, ut debeo, faveo, hominis ignaviae invideo. Apud meos ⌊municipes Hamburgenses⌋ reiectus est, quia infrugi indicarent de ea re restituenda tractare, cuius apud eos potestas non esset neque accessisset, quod restituerent umquam receptum scilicet regnum, habitus tum est propter ⌊caesarem⌋ reverenter. De his, si continget, quod credo, me ad Tuam Benignitatem redire, plura. Nunc tollere manum praetor de tabula iubet.
A serenissimo ⌊rege Daniae⌋ dimissus sum cum commendatione ad ⌊ducem generum⌋. Navigavi ex ⌊theloneo Helschenoro⌋ in ⌊Cimbris⌋, ubi freto ⌊Sermaticus(!) Oceanus⌋ cum ⌊Britannico⌋ coit, paene obrutus irato ⌊Neptuno⌋ furentibus nimbis, servatus tamen Dei munere. Ignivoma quaedam caeli fax porrecta ab Ursulis in Boream diem ante, atque pos[t] exortos nimbos praenuntia fuit tempestatis per noctem. ⌊Gedanum⌋, patriam tuam, applicui. ⌊Hic⌋ veni in notitiam recre[ato] me post nauseam maris cum quodam adolescente ⌊Barth[o]lomeo Senger⌋, cui ⌊filia⌋ ⌊sororis⌋ tuae nupta est. Hic me in suis aedibus perhumaniter Tuae Benignitatis nomine habu[it]. Invitavit me et ⌊mater⌋ tua, mulier honestissima atque a[lte]ra quaedam ⌊Hecuba⌋. Fuere et ibi sorores tuae, magna ... laetitia audivere, quod a te venerim. Incredibile est omnium tuorum tui desiderium. Beabit omnes Gratia Tua, si quo... poteris ex nassa legationis tuae ad eos erumpe[re].
Ceterum, mi Domine, quae de ⌊comitiis⌋, ⌊Spirae⌋ ad XV August[i] indictis per ⌊caesarem⌋ isthinc abiens, ferebantur, nescio a[n] consequentur. Apud ⌊Fredericum⌋ ⌊Daniae⌋ rogatus de ea re respondi, quae cognovi, sed quia dicebat mihi, neque se, neque alios adhuc principes eo esse vocatos, haeremus atque a... pendemus. Si mihi esset redeundum missione domini ⌊ducis⌋, id quod Benignitas Tua praesagiebat, praestaret omnino scire, tamen haud dubie res intra paucos dies erit compe[r]tior. Bene spero illustrissimum ⌊ducem⌋ meum adventum bo[ni] consulturum, qui tam magnis patronis commendatus v[enio].
Ita me obstrinxit sibi Gratia Tua, ut si effudero quique umquam in me est studii, officiorum et obsequii{i}, nullam tamen partem meritorum tuorum videar assecutus. Vehementerque rogo, ut tua benignitate et patrocinio me semper prosequare, et clientem tuum Rheyneckium et servitorem non dedigna[ris].
Equidem, si bonis condicionibus is princeps me dignabitur, ea sum sententia, ut ex fide et integritate ei, quod mihi est, aut diligentiae, aut operae libenter impendam.
Servitium meum commendo Gratiae Tuae.