» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #3607

Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1537-10-11
            received [1537]-10-20

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1595, p. 845-848

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 614

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et postulato Warmiensi, amico et fratri carissimo et honorandissimo

Reverendissime in Christo Pater, domine, amice et frater carissime et honorande.

Variis distentus curis et ex capite laborans non potui, quod exigere videbantur litterae Paternitatis Vestrae Reverendissimae, copiose respondere ad ea, quae scripsit. Mitto autem litteras ad papam et cardinalem secundum exemplum ab ea missum descriptas et regia manu subscriptas easque, ut voluit, duplicatas. Et, quod imprimis debui, gratulor Vestrae Reverendissimae Paternitati hanc insignem dignitatis fortunarumque accesionem, quam illi precor faustam fortunatamque ad aeternae gloriae praemia consequenda paratricem.

Quae dominus Nipczicz cum Paternitate Vestra Reverendissima locutus est, videor mihi concipere ex litteris Paternitatis Vestrae Reverendissimae curiosius forsan aliquid esse debere, inficiari tamen non possum neque forsan debeo, me cum illo pleraque multoties de Paternitate Vestra Revrerendissima contulisse, sed non, nisi peramanter et fraterne. Rogo proinde, si quod ille liberius pro utriusque nostrum in Dominationem Vestram Reverendissimam amore effutivit, boni consulat et, cum meam sollicitudinem istam parum forsan neccessariam de Paternitate Vestra Reverendissima homine et prudentia et eruditione praecellenti ulcisci voluerit, talionem me mulctare non formidet, beneficii loco sum accepturus. Haec ideo scribo, quod experientia did[ici] quosdam egisse mihi quidem pro similibus offici[is] non vulgares gratias, sed postea hostilem eorum animum expertus sum, Deo tamen gratia conatus illorum, quibus nocere mihi parabant, velut fumus in nihil{l}um versi sunt. Ita, Deo tutante, recte agentium sinceritatem, de qua Vestra Reverendissima Paternitas apud me in se tuta et certa esse potest.

De canonicatu Warmiensi ita agam, ut cognoscat Dominatio Vestra Reverendissima desiderio eius a me satisfact[um]. Quod reginalem maiestatem attinet, quae tamen non Fabiano, sed palatini Pomeraniae filio hac in re favere dictum, sed de hoc postea.

Interim opto, ut Vestra Dominatio Reverendissima sit felix et incolum{m}is.

Cracoviae, XI Octobris MDXXXVI[I].

Vestrae Paternitatis Reverendissimae frater Ioannes episcopus Cracoviensis, Regni Poloniae cancellarius, scripsit