Letter #3607
Jan CHOJEŃSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-10-11
received [1537]-10-20 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et postulato Warmiensi, amico et fratri carissimo et honorandissimo
Reverendissime in Christo Pater, domine, amice et frater carissime et honoran(de).
Variis distentus curis et ex capite laborans non potui, quod exigere videbantur litterae Paternitatis Vestrae Reverendissimae, copiose respondere ad ea, quae scripsit. Mitto autem litteras ad papam et cardinalem secundum exemplum ab ea missum descriptas et regia manu subscriptas easque, ut voluit, duplicatas. Et, quod imprimis debui, gratulor Vestrae Reverendissimae Paternitati hanc insignem dignitatis fortunarumque accesionem, quam illi precor faustam fortunatamque ad aeternae gloriae praemia consequenda paratricem.
Quae dominus Nipczicz cum Paternitate Vestra Reverendissima locutus est, videor mihi concipere ex litteris Paternitatis Vestrae Reverendissimae curiosius forsan aliquid esse debere, inficiari tamen non possum neque forsan debeo, me cum illo pleraque multoties de Paternitate Vestra Revrerendissima contulisse, sed non, nisi peramanter et fraterne. Rogo proinde, si quod ille liberius pro utriusque nostrum in Dominationem Vestram Reverendissimam amore effutivi written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉vivi written over ...⌉t, boni consulat et, cum meam sollicitudinem istam parum forsan BCz, 1595, p. 846 neccessariam de Paternitate Vestra Reverendissima homine et prudentia et eruditione praecellenti ulcisci voluerit, talionem me mulctare non formidet, beneficii loco sum accepturus. Haec ideo scribo, quod experientia didici hidden by binding⌈[ici]ici hidden by binding⌉ quosdam egisse mihi quidem pro similibus officiis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ non vulgares gratias, sed postea hostilem eorum animum expertus sum, Deo tamen gratia conatus illorum, quibus nocere mihi parabant, velut fumus in nihil{l}um v(er)si sunt. Ita, Deo tutante, recte auctorum agentium sinceritatem, de qua Vestra Reverendissima Paternitas apud me in se tuta et certa esse potest.
De canonicatu Warmiensi ita agam, ut cognoscat Dominatio Vestra Reverendissima desiderio eius a me satisfactum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉. Quod reginalem maiestatem attinet, quae tamen non Fabiano, sed palatini Pomeraniae filio hac in re favere dictum, sed de hoc postea.
Interim opto, ut Vestra Dominatio Reverendissima sit felix et incolu(m){m}is.
Cracoviae, XI Octobris MDXXXVII hidden by binding⌈[I]I hidden by binding⌉.
Vestrae Paternitatis Reverendissimae frater Ioannes episcopus Cracoviensis, Regni Poloniae cancellarius, scripsit