Reverendissimo in Christo Patri, domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋ et postulato Warmiensi, amico et fratri carissimo et honorandissimo
Variis distentus curis et ex capite laborans non potui, quod exigere videbantur ⌊⌋ Paternitatis Vestrae Reverendissimae, copiose respondere ad ea, quae scripsit. Mitto autem litteras ad ⌊papam⌋ et ⌊cardinalem⌋ secundum exemplum ab ea missum descriptas et regia manu subscriptas easque, ut voluit, duplicatas. Et, quod imprimis debui, gratulor Vestrae Reverendissimae Paternitati hanc insignem dignitatis fortunarumque accesionem, quam illi precor faustam fortunatamque ad aeternae gloriae praemia consequenda paratricem.
Quae dominus ⌊Nipczicz⌋ cum Paternitate Vestra Reverendissima locutus est, videor mihi concipere ex ⌊⌋ Paternitatis Vestrae Reverendissimae curiosius forsan aliquid esse debere, inficiari tamen non possum neque forsan debeo, me cum illo pleraque multoties de Paternitate Vestra Revrerendissima contulisse, sed non, nisi peramanter et fraterne. Rogo proinde, si quod ⌊ille⌋ liberius pro utriusque nostrum in Dominationem Vestram Reverendissimam amore effutivit, boni consulat et, cum meam sollicitudinem istam parum forsan neccessariam de Paternitate Vestra Reverendissima homine et prudentia et eruditione praecellenti ulcisci voluerit, talionem me mulctare non formidet, beneficii loco sum accepturus. Haec ideo scribo, quod experientia did[ici] quosdam egisse mihi quidem pro similibus offici[is] non vulgares gratias, sed postea hostilem eorum animum expertus sum, Deo tamen gratia conatus illorum, quibus nocere mihi parabant, velut fumus in nihil{l}um versi sunt. Ita, Deo tutante, recte agentium sinceritatem, de qua Vestra Reverendissima Paternitas apud me in se tuta et certa esse potest.
De canonicatu Warmiensi ita agam, ut cognoscat Dominatio Vestra Reverendissima desiderio eius a me satisfact[um]. Quod ⌊reginalem maiestatem⌋ attinet, quae tamen non ⌊Fabiano⌋, sed ⌊palatini Pomeraniae⌋ ⌊filio⌋ hac in re favere dictum, sed de hoc postea.
Interim opto, ut Vestra Dominatio Reverendissima sit felix et incolum{m}is.