Letter #3894
[Ioannes DANTISCUS] to [Paweł PŁOTOWSKI?]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-04-21
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Venerabilis Domine, frat]er si[ncere nobis dilecte].
Accepimus ex litteris Fraternitatis Vestrae ... [peccatorem] illum, quem paenitudine, ut prae se ferebat, ductum, ab ap[ostolica] auctoritate Romanae Sedis nuper absolvimus, in eodem ut e... ... ... haerere caeno neque id, quod vovit et iuravit ... [cur]ae habere. Qua de re Fraternitati Vestrae serio iniungimus, ut illi ad se vocato nostro nomine mandet, ex tota nostra ditione ..., illiusmodi incestam mulierem prorsus ablegare a suo convictu sub poena, quae in relapsos per canones est instituta. Ipsique mulieri hanc nostram proscriptionem, ut alibi domicilium sibi quaerat, Fraternitas Vestra indicabit.
Quae bene valeat.
Ex arce nostra Heilsberg, XXI Aprilis MDXLII.
Postscript:
Scripsi venerabili capitulo, ne eam mulierem in sua ditione, nedum apud ecclesiam, commorari sineret. Dominatio Vestra urgebit, quo novissimus error priori non peior fiat. Si meas, quas hinc VI huius dedi, acceperit, significet. Interim, quo haec scriberem, redditae mihi sunt Dominationis Vestrae litterae XVII huius datae.
Isti viri primarii, qui de me cum Dominatione Vestra expostularunt, implicabili atque exitiali odio Ioannem Holsten persequuntur. Pudet me, pudebit et reverendissimum dominum Plocensem, vicecancellarium, quod adeo submisse pro illo magistratui nequicquam supplicaverimus. Ipsi viderint. Egebunt aliquando amicis.
Suecum illum, quem tantopere mihi Dominatio Vestra commendat, ad eas preces in famulicium meum suscipio et non gravate Dominationi Vestrae, quam singulari benevolentia complector, gratificabor.
Quae bene valeat.