[Venerabilis Domine, frat]er si[ncere nobis dilecte].
Accepimus ex ⌊⌋ Fraternitatis Vestrae ... ⌊[peccatorem] illum⌋, quem paenitudine, ut prae se ferebat, ductum, ab ap[ostolica] auctoritate ⌊Romanae Sedis⌋ nuper absolvimus, in eodem ut e... ... ... haerere caeno neque id, quod vovit et iuravit ... [cur]ae habere. Qua de re Fraternitati Vestrae serio iniungimus, ut ⌊illi⌋ ad se vocato nostro nomine mandet, ex tota nostra ditione ..., illiusmodi incestam ⌊mulierem⌋ prorsus ablegare a suo
convictu
sub poena, quae in relapsos per canones est instituta. Ipsique ⌊mulieri⌋ hanc nostram proscriptionem, ut alibi domicilium sibi quaerat, Fraternitas Vestra indicabit.
Quae bene valeat.
Ex arce nostra ⌊Heilsberg⌋, XXI Aprilis MDXLII.
Postscript:
⌊⌋ venerabili ⌊capitulo⌋, ne eam ⌊mulierem⌋ in sua ditione, nedum apud ecclesiam, commorari sineret. Dominatio Vestra urgebit, quo novissimus error priori non peior fiat. Si ⌊⌋, quas ⌊hinc⌋ 1542-04-21⌊VI huius1542-04-21⌋ dedi, acceperit, significet. Interim, quo haec scriberem, redditae mihi sunt Dominationis Vestrae ⌊⌋ 1542-04-17⌊XVII huius1542-04-17⌋ datae.
Isti viri primarii, qui de me cum Dominatione Vestra expostularunt, implicabili atque exitiali odio ⌊Ioannem Holsten⌋ persequuntur. Pudet me, pudebit et reverendissimum ⌊dominum Plocensem, vicecancellarium⌋, quod adeo submisse pro illo ⌊magistratui⌋ nequicquam supplicaverimus. Ipsi viderint. Egebunt aliquando amicis.[1]
⌊Suecum⌋ illum, quem tantopere mihi Dominatio Vestra commendat, ad eas preces in famulicium meum suscipio et non gravate Dominationi Vestrae, quam singulari benevolentia complector, gratificabor.
Quae bene valeat.
[1 ] viri primarii - surely some ⌊Gdańsk⌋ patricians connected with the ⌊Gdańsk Town Council⌋, cf. ⌊⌋, ⌊⌋