Letter #5815
Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUSLviv, 1537-08-13
received [1537]-08-20 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
Reverendissimo Domino, domino
Reverendissime Domine, domine amice carissime et observande.
Cum proficisceretur istuc cubicularius regius mihique scribendi facultas esset data, non potui ipsi nihil ad Reverendissimam Dominationem Vestram litter[arum] dare, quibus pro vetustate officiorum et amic[itia] [nos]tra Reverendissimam Dominationem Vestram salvere iuberem. Quare, ut R[evrendissima Dominatio] [Vest]ra ex animi sententia valeat sitque semper felix [et fort]unata, vehementer precor ac opto.
Cum
Quamobrem etsi reverendissimus dominus
Haec Reverendissimam Dominationem Vestram s[cire] [vol]ui, non quod ambitio... meum hoc erga ipsam [Reverendissimam Dominationem Vestram] officium, qui ami[ci]tiarum fructum esse de...m, ut eos, quibuscum coniuncti simus, hic ...ntes, sed ut Reverendissima [Dominatio Vestra] intelligat idque [sibi pe]rsuadeat numquam me commissurum, ut illi op[er]a mea aut cura et auctoritas desit, si quando vel dignitas, vel res, vel commodum Reverendissimae Dominationis Vestrae postulaverint.
Optime felicissimeque valeat Reverendissima Dominatio Vestra.
Datae
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae deditissimus