List #612
Cornelis DE SCHEPPER do Ioannes DANTISCUSBruges, [1531]-04-13
odebrano Ghent (Gandavum), [1531]-04-13 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny Ekscerpty dotyczące podróży Dantyszka
Reverendissimo [in] Christo Patri et Domino, domino Ioann[i episco]po Culmensi, serenissimi Poloniae [re]gis etc. oratori, domino meo honorandissimo
Salutem.
Si caesar, ut hic fama est, non tam cito venturus est Gandavum, oro te, ne graveris cum Valdesio ad nos huc Brugas venire. Comitabimur enim vos ad Sclusam ad litora Oceani et nusquam non, et forte non fuit aut erit occasio melior Flandriae bene videndae, neque deerunt hic viri docti, probi et humani, quorum consuetudinem scio te non aspernaturum esse. Scripsi idem Valdesio, sed cum nescirem te Gandavum pervenisse.
Nunc, ut sciam, quid novi sit istic et an vere tu veneris, prout nuntiatur mihi nunc, hunc familiarem meum transmitto. Si caesar est istic futurus cras, ego adero perendie, qua de re oro te, ut certiorem me facias. Rebar vero omnino te adhuc agere Antwerpiae succensuique familiari tuo, qui nuper, cum Gandavi esset, abiit insalutato me, id, quod praeter morem illius est.
Ioannes comes a Montfort abiturum se dixit Brixinam. Nescio, si illi locutus es ab octo diebus aut decem. Uxor mea et soror sese humiliter Reverendissimae Dominationi Vestrae commendant et ego vicissim, eris vero desideratissimus, si huc venire digneris.
Brugis, XIII-a Aprilis.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae humilis inservitor Cornelius Duplicius Scepperus
Postscript:
Iter est breve. Est enim horarum tantummodo sex aut expedito equiti quinque.