Quoniam spem nobis fecerat Reverendissima Dominatio Vestra adventus ⌊huc⌋ servitoris sui, cunctandum aliquamdiu existimavi in mittendo istuc cubiculario. Quia vero tempus iam urget, ille vero nusquam comparet, diutius differre visum non est. Itaque proficisci illum iussi.
Orator ad ⌊comitia⌋ designatus est dominus ⌊Fabianus Cema⌋, quandoquidem domino ⌊praeposito⌋ fortuna nescio quomodo [AGAD, LL, 9, f. 202v] fuit adversata, fortassis hic munus suum felicius obibit. Quodsi ⌊Mauricius⌋ attulerit aliquid, quod instructioni ascribendum existimet Reverendissima Dominatio Vestra, per me ascribi curabitur. Quae de gentilibus suis scribit, ea communicavi cum
sacra
⌊maiestate regia⌋, quae fidem hanc et observantiam erga se Reverendissimae Dominationis Vestrae vehementer probat, atque ut Eam hortarer, iussit, ne a studio inquirendi desistat. De discessu
sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ nihil habeo certi et explorati. Si quid habuero, faciam per ⌊Mauricium⌋, si quando is venerit, Reverendissimam Dominationem Vestram certiorem.
Reverendissimo ⌊domino Culmensi⌋ gratificari non potui, iam enim is impetraverat, pro quo Reverendissima Dominatio Vestra prius intercesserat.
⌊Ioannem Holsthein⌋ pro virili mea cupiebam adiutum, sed ratio non erat adiuvandi, ut maxime in integrum restitutionem obtinuisset, nihilo meliore loco causa eius fuisset.
Litteras in causa scholae domino ⌊cardinali Sanctorum Quattuor⌋ per servitorem suum ⌊Conarsky⌋ cras in ⌊Urbem⌋ mitto, quarum exemplum his adiunctum habebit Reverendissima Dominatio Vestra.
Quam diu sanam et incolumem valere cupio.