Letter #7068
[Samuel MACIEJOWSKI?] to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1542-03-13
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AGAD, LL, 9, f. 202r
Episcopo Varmiensi a reverendissimo domino
Reverendissime etc., amice honorande etc.
Quoniam spem nobis fecerat Reverendissima Dominatio Vestra adventus huc servitoris sui, cunctandum aliquamdiu existimavi in mittendo istuc cubiculario. Quia vero tempus iam urget, ille vero nusquam comparet, diutius differre visum non est. Itaque proficisci illum iussi.
Orator ad comitia designatus est dominus Fabianus Cema, quandoquidem domino praeposito fortuna nescio quomodo [AGAD, LL, 9, f. 202v] fuit adversata, fortassis hic munus suum felicius obibit. Quodsi Mauricius attulerit aliquid, quod instructioni ascribendum existimet Reverendissima Dominatio Vestra, per me ascribi curabitur. Quae de gentilibus suis scribit, ea communicavi cum s(acra) or s(erenissima)⌈s(acra)s(acra) or s(erenissima)⌉ maiestate regia, quae fidem hanc et observantiam erga se Reverendissimae Dominationis Vestrae vehementer probat, atque ut Eam hortarer, iussit, ne a studio inquirendi desistat. De discessu s(acrae) or s(erenissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae)⌉ maiestatis regiae nihil habeo certi et explorati. Si quid habuero, faciam per Mauricium, si quando is venerit, Reverendissimam Dominationem Vestram certiorem.
Reverendissimo domino Culmensi gratificari non potui, iam enim is impetravera superinscribed in place of crossed-out a⌈aaa superinscribed in place of crossed-out a⌉t, pro quo Reverendissima Dominatio Vestra prius intercesserat.
Ioannem Holsthein pro virili mea cupiebam adiutum, sed ratio non erat adiuvandi, ut maxime in integrum restitutionem obtinuisset, nihilo meliore loco causa eius fuisset.
Litteras in causa scholae domino cardinali Sanctorum Quattuor per servitorem suum Conarsky cras in Urbem mitto, quarum exemplum his adiunctum habebit Reverendissima Dominatio Vestra.
Quam diu sanam et incolumem valere cupio.
Vilnae, XIII-a Martii 1542.