Letter #761
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1532-03-02
received Regensburg, [1532]-04-25 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi apud sacram caesaream et catholicam maiestatem regio et nostro nuntio et oratori sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Proximis diebus scripsimus Strenuitati Tuae latam esse contra nos sententiam in Consilio Collaterali de Monte nostro Serico, eius tamen exemplum, quod tum propter celeritatem non missum nobis erat, Tuae Strenuitati non misimus. Nunc, ubi primum allatum est, etiam iis nostris inclusum mittimus. Decretum equidem est in praeiudicium nostrum, sed certo nobis persuadebamus ita futurum, fiscum enim regium contra se ipsum nihil agere statuereque consuevit et officiales illi adversa nobis semper moliuntur. Roget igitur Strenuitas Tua caesareae catholicaeque maiestatis gratiam promissam, ut nobis Mons noster, quo illustrissima mater nostra pacifice usa est, restituatur. Meruimus et in posterum merebimus hanc gratiam officiis omnique studio nostro illius suae maiestati. De rebus aliis ac dohanis satis iam scripsimus Strenuitati Tuae, quam omnibus ex sententia expeditis sanam redire cupimus.
Cracoviae, II Martii M-o D-o XXXII-o.
Bona regina subscripsit
Copia
In Dei nomine, amen. Alfonsus Davalos ab Aquino etc. Unde nos, qui supra, in causa vertente coram nobis in regia camera summarie inter serenissimam reginam Poloniae ex una parte et regium fiscum ex altera de et super petitione restitutionis possessionis defensae nominatae de Sancto Laurenczo cum pertinentiis suis, sitae in territorio de Monte Serico et aliis prout in processu continetur, viso processu super huiusmodi causa in dicta regia camera facto et meritis probatorum in eo et facta de eisdem relatione illustrissimo et reverendissimo domino cardinali Columnae locum tenenti generali huius regni in regio collaterali consilio, visis denique videndis, attentis attendendis et consideratis considerandis habitaque super his matura deliberatione cum consilio diligenti per ea insuper quae vidimus et inspeximus animumque nostrum et cuiuslibet recte iudicantis et Deum timentis movent movereque possunt et debent Christi et Beatae Mariae Virginis, eius gloriosissimae matris, nominibus invocatis, de quorum vultu recta iudicia procedunt et oculi iudicantium respiciunt veritatem, sacrosanctis quattuor Evangeliis coram nobis praepositis et per nos reverenter inspectis per hanc nostram definitivam sententiam dicimus, pronuntiamus, sententiamus, decernimus et declaramus regiam curiam dictumque procuratorem regii fisci absolvendam et absolvendum liberandamque et liberandum fore et esse ac absolvi et liberari debere, prout per praesentes absolvimus et liberamus ab impetitis per dictam serenissimam reginam principalem ut principalem et Ioannem de Palo eius procuratorem ut procuratorem dictamque regiam curiam conservari debere prout ipsam per hanc nostram definitivam sententiam conservamus in sua possessione pasculandi animalia regiae curiae in dicta defensa Sancti Laurencii cum iuribus et pertinentiis suis, neutram partium in expensis condemnantes ex causa, hanc eandem nostram definitivam sententiam taliter in his scriptis proferentes notatis.
Lecta, lata et recitata fuit praesens sententia die XVI mensis Ianuarii 1532.
Copia sententiae de Monte Serico.