Letter #792
Fabian WOJANOWSKI (DAMERAU) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1532-05-28
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, domino meo gratioso
Reverendissime Domine, domine ac patrone gratiose.
Post mei commendationem.
Scripsi Dominationi Vestrae Reverendissimae praeterito tempore semper habita opportunitate, sed nullum responsum obtinui, praeter unas ex Bruxellis. Non enim metuo mihi non esse scriptum, sed errore portantium amissas. Cum cubicularius regius Gersdorff rediisset, dixit se ad me habere litteras, quas post paululum non invenit. Alius item ille Spigel nullas attulit. Si enim nil scriptum est, facile cognosco id propter occupationes multas esse omissum. Si vero est scriptum, non solum doleo consolationem mihi ademptam, sed magis laborem Dominationis Vestrae esse perditum.
Nova, quae hic habentur, paucis perstringam. Oratores regii redierunt ex Moscovia, qui illic indutias pro uno anno confecerunt. Nuntius etiam a Turco rediit, ut aiunt, sine responso, nam ad ea, quae commissa habuit, orator imperatoris responsurus est (Gritum advenire dicunt) nec tamen affuturum sperant in 5 mensibus. Rumor etiam est Turcas multos in Ungariam advenisse, de quibus credo apud vos certius sciri. Dominus Szamoiski [ref]erendarius maiestatis regiae die Lunae, extremum diem vitae clausit, cuius domus e regione reverendissimi domini Cracoviensis cessit domino Ioanni Andreae phisico, scholasticum Lanciciensem procul dubio habebit dominus Ioannes Drzevicius, nepos archiepiscopi. De aliis beneficiis me latet.
Dominus Severinus Bonar etiam consortem suam amisit superioribus diebus. Qui nuper officium consu[latus] huius civitatis (ut ita dicam) reddidit, n[am] factus est consiliarius regni. Datus enim est illi castellanatus Ziarnoviensis. Orator ducis Prussiae, dominus Georgius Kunheim hic est, ut sentio, super negotio illo ordinis aut potius imperii.
In Prussia nil mutatum intelligo, praeter quod domina Anna Hannowsche, soror Dominationis Vestrae Reverendissimae, nup[sit] cuidam iuris perito Ioanni Rheynegk, mihi nondum cognito.
Siculus noster, qui Erasmi Rotherodami laudes solet minuere, divulgat hic, eum esse in tota Gallia excommunicatum. Quod an ita s[it], melius apud vos sine dubio scitur.
Nil restat. Iterum me in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae commendo. Quae feliciter valeat.
Datae Cracoviae, 28 Maii 1532.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae servus Fabianu[s] Dameraw