Scripsi Dominationi Vestrae Reverendissimae praeterito tempore semper habita opportunitate, sed nullum responsum obtinui, praeter unas ex ⌊Bruxellis⌋. Non enim metuo mihi non esse scriptum, sed errore portantium amissas. Cum cubicularius regius ⌊Gersdorff⌋ rediisset, dixit se ad me habere litteras, quas post paululum non invenit. Alius item ille ⌊Spigel⌋ nullas attulit. Si enim nil scriptum est, facile cognosco id propter occupationes multas esse omissum. Si vero est scriptum, non solum doleo consolationem mihi ademptam, sed magis laborem Dominationis Vestrae esse perditum.
Nova, quae hic habentur, paucis perstringam. Oratores regii redierunt ex ⌊Moscovia⌋, qui illic indutias pro uno anno confecerunt. Nuntius etiam a ⌊Turco⌋ rediit, ut aiunt, sine responso, nam ad ea, quae commissa habuit, orator imperatoris responsurus est (⌊Gritum⌋ advenire dicunt) nec tamen affuturum sperant in 5 mensibus. Rumor etiam est ⌊Turcas⌋ multos in ⌊Ungariam⌋ advenisse, de quibus credo apud vos certius sciri. Dominus ⌊Szamoiski⌋ [ref]erendarius ⌊maiestatis regiae⌋ die Lunae, extremum diem vitae clausit, cuius domus e regione reverendissimi domini Cracoviensis cessit domino ⌊Ioanni Andreae⌋ phisico, scholasticum Lanciciensem procul dubio habebit dominus ⌊Ioannes Drzevicius⌋, nepos archiepiscopi.
De aliis beneficiis me latet.
Dominus ⌊Severinus Bonar⌋ etiam consortem suam amisit superioribus diebus. Qui nuper officium consu[latus] huius civitatis (ut ita dicam) reddidit, n[am] factus est consiliarius regni. Datus enim est illi castellanatus Ziarnoviensis. Orator ⌊ducis Prussiae⌋, dominus ⌊Georgius Kunheim⌋ hic est, ut sentio, super negotio illo ordinis aut potius imperii.
In ⌊Prussia⌋ nil mutatum intelligo, praeter quod domina Anna Hannowsche, soror Dominationis Vestrae Reverendissimae, nup[sit] cuidam iuris perito ⌊Ioanni Rheynegk⌋, mihi nondum cognito.
⌊Siculus⌋ noster, qui ⌊Erasmi Rotherodami⌋ laudes solet minuere, divulgat hic, eum esse in tota ⌊Gallia⌋ excommunicatum. Quod an ita s[it], melius apud vos sine dubio scitur.
Nil restat. Iterum me in gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae commendo. Quae feliciter valeat.