Correspondence between Dantiscus and Miklós OLÁH
List
Database
Full text
Results found: 2 preserved: 2 + lost: 0 1 | IDL 1718 | Miklós OLÁH to Bishop Ioannes [DANTISCUS?], Linz, 1531-02-15 |
Manuscript sources: 1 | copy in Latin, 16th-century, MOL, P 108, Rep. 71, Fasc. 23, p. 142-143
|
Auxiliary sources: 1 | register with excerpt in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8242 (TK 4), a.1531, f. 12
|
Prints: 1 | OLAH 1875 p. 125-126 (in extenso) | 2 | OLAH 2018 No. 143, p. 205-206 (in extenso; English register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Non sum nescius, quibus semper beneficiis ac ornamentis affeceris eos, qui tui nominis fuerunt observantes, et non eos modo, sed etiam qui te saltem nosse cupierunt. Huius rei caussa scio eam stare nunc quoque naturam tuam et consuetudinem, ut oninibus sis ad benefaciendum propensus et neminem patiaris tuum patrocinium implorantem, quem non admittas, quem non subleves, cui non adsis omni quo possis auxilio. Hiis igitur tuis moribus, Praesul Amplissime, haec tua natura et aliis, quibus imprimis auctus ornatusque es, virtutibus promeritus es, ut ab omnibus ameris, orneris et summis extollaris laudibus. Non patiare igitur, ut unicus reperiatur, qui praedicare possit, te tui factum esse dissimilem et te consuetudinis humanae esse oblitum.
Iodocus tuus olim necessarius tibique maxime charus, etsi non leviter contra te deliquerit et tuam consuetudinem plurimum offenderit, tamen cum nunc poeniteat se sui delicti, et errore quodam non malicia se, quod fecit, commisisse confiteatur. Non exiguae certae laudis et gloriae tibi accesserit, Pater Inclyte, si id factum, qualecumque sit, sive errore, sive imperitia commissum, ei condonaris. Fac igitur, ut unius culpa ab insigni tua aliis semper benefaciendi natura, ab optimis tuis, quibus semper omnibus placuisti, moribus te non abducat. Et si multos tibi adversantes et aemulos tua virtute, pietate et industria vicisti, te ipsum quoque vince, plusque tribuas aliorum iudiciis de te olim fiendis, quam tuis affectibus, ex aliqua nunc praesenti contractis animi commotione. Id si feceris nimirum, amplitudini et gloriae tuae non parum consules.
Vale et me ama.
| | 2 | IDL 6245 | Miklós OLÁH to Bishop Ioannes [DANTISCUS?], [Brussels], 1532-02-18 |
Manuscript sources: 1 | copy in Latin, 16th-century, MOL, P 108, Rep. 71, Fasc. 23, p. 173-174
| 2 | excerpt in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8239 (TK 1), part 1, f. 10v
|
Prints: 1 | OLAH 1875 p. 197-198 (in extenso) | 2 | OLAH 2018 No. 211, p. 287-288 (in extenso; English register) |
| Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Quantis curis, anxietatibus, sollicitudinibus et periculis humanis sit subiecta condicio humana, neminem esse arbitror, qui te melius et cognoverit et sciat. Nam etsi Deo res tuas felicitante in quieto nunc positus sis statu et nulli nunc subiectus esse videaris periculo, tamen antequam ad hoc pervenires loci, ut securus tutusque esse posses, multa passus es incommoda, calamitates et, si id tua venia dici poterit, pericula.
Quantis a pueritia variis in locis, regnis, inter diversas nationes iactatus sis turbinibus et quae pericula adiveris, non est nunc mei instituti ea referre. Tu ipse eorum es conscius et testis. Lucem luci addere hac mea commemoratione viderer, hoc unum tuae virtutis maximum fuit testimonium, te in multis fortunae varietatibus non succubuisse, sed constantem semper gessisse animum, nonque fractum tempestatum ac periculorum procellis. Quod autem tuum praesentem statum consecutus sis virtute duce et Deo volente, non miror. Nam multi alii quoque tibi omnibus rebus inferiores, sive largitionibus sive favoribus, magnum plerumque statum sunt consecuti, tu multo magis omnibus praeditus virtutibus dignus eras, qui hoc honore, quo nunc frueris, ornareris.
Nimirum Deus Optimus Maximus suo primum gregi tibique curaeque tuae subiecto bene perspexisse videtur, qui te pastorem tam vigilem, tam pium, tam bonis omnibus decorum illis perficere dignatus est. Deinde tu tuis virtutibus non minimum familiae tuae decoris comparasti. Nam etsi ex antiqua ortus eras familia, omni honore et dignitate etiam alioqui ornata, tamen tua hac amplitudine non parum illi adiecisti et decoris et ornamenti. Quare non est, quod tristeris, sed est, cur maxime laeteris te tua virtute sola eo honoris provectum esse, ut aliis praesis, multis bonis viris prosis, tuisque sis ornamento.
Vale.
| |
Texts where mentioned Miklós OLÁH Results found: 7 IDL, 0 IDP, 0 IDT 1 | IDL 388 | Leonardus de NOGAROLA to Ioannes DANTISCUS, Esztergom, 1528-01-06 | 2 | IDL 1537 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Brussels, 1536-09-13 | 3 | IDL 1823 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Brussels, 1537-12-21 | 4 | IDL 2012 | Ioannes DANTISCUS to Tiedemann GIESE, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1538-12-09 | 5 | IDL 2334 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Vienna, 1540-08-18 | 6 | IDL 2434 | Cornelis DE SCHEPPER to Ioannes DANTISCUS, Brussels, 1541-06-12 | 7 | IDL 2531 | Cornelis DE SCHEPPER & Godschalk ERICKSEN (SASSENKERLE) to Ioannes DANTISCUS, Brussels, 1542-01-30 |
|