Famosis ⌊praeconsuli et consulibus, sculteto scabinisque iudicii banniti civitatis nostrae Gdanensis⌋, fidelibus dilectis gratiam regiam
Intelleximus ex honorabili ⌊Ioanne Flaxbinder⌋, notario nostro, causam inter honestam ⌊Catherinam Lucae de Tellichten⌋, relictam viduam, et ⌊Theodoricum Falke⌋ ob quandam hereditatem, ad quam illa aviam, ille vero patruum se esse dicit, in iudicio vestro ventilatam ab eodemque propter sententiam, in qua se dicta Catherina gravatam sensit, appellationem factam.
Et quia ⌊illa⌋ ⌊Ioannem⌋, notarium nostrum, sanguine sibi iunctum in eadem controversia procuratorem irrevocabilem constituit, opus fortassis esset, ut causam prosequeretur, quod tamen adhuc, dum a nobis abire non permittitur, perficere nequit. Et ne interim hac sua in causa propter nostram retentionem aliquod, ipso non praesente, patiatur incommodum aut praeiudicium, vobis mandamus, sic habere volentes, quatenus causam praefatam intactam et integram, sicut a primo erat appellationis factae tempore, donec ⌊idem notarius noster⌋ coram esse poterit, linquatis nihil ad utramque partem agendo. Quod si quid interea per vos actum est, ad integrum vigore huius nostri mandati, quod levipendi nolumus, restituatis, ne successu temporis de vobis habeat nobis conquerendi occasionem, et igitur aliter non facturi pro gratia nostra.