Text #647
Sigismund I Jagiellon to Gdańsk Town Council & Dethardt BRANDIS & aldermen of GdańskCracow (Kraków) 1512-06-08
Manuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus Excerpts concerning Dantiscus' travels
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae Prussiaeque etc. dominus et heres
Famosis praeconsuli et consulibus, sculteto scabinisque iudicii banniti civitatis nostrae Gdanensis, fidelibus dilectis gratiam regiam
Famosi fideles nostri dilecti.
Intelleximus ex honorabili Ioanne Flaxbinder, notario nostro, causam inter honestam Catherinam Lucae de Tellichten, relictam viduam, et Theodoricum Falke ob quandam hereditatem, ad quam illa aviam, ille vero patruum se esse dicit, in iudicio vestro ventilatam ab eodemque propter sententiam, in qua se dicta Catherina gravatam sensit, appellationem factam.
Et quia illa Ioannem, notarium nostrum, sanguine sibi iunctum in eadem controversia procuratorem irrevocabilem constituit, opus fortassis esset, ut causam prosequeretur, quod tamen adhuc, dum a nobis abire non permittitur, perficere nequit ms. nequid(!) ⌈nequitnequit ms. nequid(!) ⌉. Et ne interim hac sua in causa propter nostram retentionem aliquod, ipso non praesente, patiatur incommodum aut praeiudicium, vobis mandamus, sic habere volentes, quatenus causam praefatam intactam et integram, sicut a primo erat appellationis factae tempore, donec idem notarius noster coram esse poterit, linquatis nihil ad utramque partem agendo. Quod si quid interea per vos actum est, ad integrum vigore huius nostri mandati, quod levipendi nolumus, restituatis, ne successu temporis de vobis habeat nobis conquerendi occasionem, et igitur aliter non facturi pro gratia nostra.
Dat(um) Cracoviae, feria tertia ante festa Sacratissimi Corporis Christi proxima, anno Domini millesimo quingentesimo duodecimo.
Ad mandatum regiae maiestatis