» Korpus Tekstów Łacińskich Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

Listy – pełny tekst

Spis Baza danych Pełny tekst

Znaleziono: 4

zachowanych: 2 + zaginionych: 2

1IDL 6519     Ioannes DANTISCUS do Maximiliaan van EGMOND-BUREN, before 1529-01-17 List zaginiony

List zaginiony, mentioned in IDL 422: Quam mihi fuerint gratae tuae litterae, Vir Clarissime, non facile persuasero
2IDL   70 [Ioannes DANTISCUS] do [Maximiliaan van EGMOND-BUREN], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-01-10


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1brulion język: łacina, autograf, BCz, 245, s. 237-238

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Spectabilis Domine, amice carissime.

Salutem et felicitatem.

Sunt, qui putant, inter quos Athanaeus fuit, non esse amicos, qui procul degunt . Quod secus se habere plerique viri boni mecum haud dubie sentiunt, quandoquidem eorum, qui absunt, non qui coram sunt, tenemur desiderio. Quod ex amore nasci solere, cui dubium est? Quo cum Tuam Dominationem iam a multis annis sum prosecutus, ab eo me desiisse, nequaquam velim, putes.

Fuitque mihi gratissimum ex litteris magnifici domini Cornelii Scepperi intelligere, quod quemadmodum meritus es et tuae postulant virt[utes], ob quas mihi carus fuisti semper, a sacra cae[sarea et] catholica maiestate liberaliter sis habitus, cuius ... non parum tuis accessit fortunis.

Non [potui itaque] committere, quin tibi, veteri amico [meo et] ... [con]tubernali ex animo congratul[arem] ... [prout] eis, quibus bene volo, accedit, ... has itaque ad te dedi ... [iucun]dam coniunctionem et dulc[issimam consuetudinem nostram] ... refricarem meique in te animi facerem significationem non eo, ut tibi ad tuae felicitatis cumulum usui esse possim, quod tamen velim maxime, sed quo te hic etiam per tot locorum inte[r]valla amicum adhuc, eumque sincerum, habere agnoscas, utque hoc modo vel unas a te extorqueam, quibus de tuo statu imprimis, vti commune tecu<m> mihi sit gaudium, et quae apud vos geruntur, fierem certior. Qua in re mihi Tua Dominatio gratificabitur plurimum.

Quam faustiss[ime] valere opto.

Ex castro meo Heilsberg, X Ianua[rii] MDXLI. 

3IDL 6987     Ioannes DANTISCUS do Maximiliaan van EGMOND-BUREN, before 1546-11-12 List zaginiony

List zaginiony, mentioned in IDL 5116: Recepi litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae
4IDL 3309 [Ioannes DANTISCUS] do [Maximiliaan van EGMOND-BUREN?], s.l., [1547]-04-26


Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1brulion język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 70, k. 267r-v

Pomocnicze podstawy źródłowe:
1regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), k. 381

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny

 

Magnifice etc.

Venit huc ad me ex Gedano honestus Iacobus Lehemann, patruelis meus, cui cum mutua nostra amicitia non esset incognita et causam quandam in illis partibus per procuratores suos , Gerhardum Vilkens et Gerhardum de Closter, cives in Amsterdam , qui has Magnificentiae Vestrae reddent, tractandam haberet, obnixe et diligentissime mihi supplicavit, ut ipsum, eius causam et praememoratos suos constitutos procuratores Magnificentiae Vestrae commendarem, quo illa ad meam intercessionem illis patrocinium suum non denegaret et litteris suis apud senatum Middelburgensem vel dominos ibidem iudices eos ita promoveret, ut tanto citius causa ea, quae ibi tractanda veniet, decideretur.

Quae ita se habet: Convenit superiori anno dictus patruelis meus, tunc temporis in Anglia existens, cum quodam nauclero nomine Ioannis Otte, ut ex portu Dortmoe Galliam versus navigaret, dando illi tantum pecuniae, ut ea medietatem navis, de qua secum transegerat, sale oneraret , et inde recta vela Gedanum versus verteret, quod nauclerus se facturum sancte recepit. Postquam vero ex eo portu solvisset et Galliam satis feliciter attigisset, oblitus sponsionem suam et contractum, quem cum patrueli meo inierat, denuo navem suam mercatori Gallico promisit et, accepto naulo, sale mercatoris eandem replevit ea condicione, ut sal illud ex eo loco in alias partes Galliae transportaret, interim vero pecuniam patruelis mei, quam illi pro coemendo sale dederat, apud se retinuit.

Tandem, cum vela soluisset, Galliam reliquit (simili ratione mercatorem Gallicum, qua patruelem meum, decipiens) et Selandiam pervenit, ubi postquam sal mercatoris Gallici vendidisse<t> , se cum navi sua in insulam quandam, Sancti Martini dictam, recepit, securum et tutum se ibi fore putans. Quem cum mercator Gallicus insequeretur et in eo loco comprehendisset, eum iuridice accusavit et obtinuit, ut in carceres coniceretur, donec illi pro illato damno satisfaceret. Quem cum parva quadam navi, quam in Anglia emerat, contentum reddidisset. Coactus fuit insuper pro nautis suis fideiubere , quod ex ea insula nullibi, quam in portum quendam, Galliae Habelnowe dictam, cum altera navi, quam patruelis meus conduxerat, essent navigaturi, et in carceribus detinebatur, donec id ita factum esse certo resciretur. Nautae vero, dolum naucleri sui animadvertentes, cum inde navigassent, non portum Galliae, qui illis constitutus erat, petebant, sed vela vertentes Selandiam pervenerunt, relicto in carcere nauclero suo.

Hoc ubi procuratores patruelis mei resciverunt, ilico navim eam primi arrestarunt, ut ex divendita navi patruelis me[us] recompensam illati damni et expositam pecuniam consequi posset. Nunc autem futurum est, ut ea actio de facto arrest[o] coram dominis iudicibus in Middelburg proponatur.

Quamplurimum rogo, cum haec causa sit iustissima et patruel[is] meus non parum ab insidioso nauclero circumventus sit et mercatores, qui non magnam scientiam iuris habere solent, procuratores habeat, Magnificentia Vestra, quae de iure et consuetudine patriae edocta est, velit non gravatim meo nomine in hac causa patrueli meo, homini in illis terris peregrino, et suis procuratoribus operam suam impartiri et iuvare, ne longius ea causa protrahatur, sed citius absolvatur.

Quod ego una cum patrueli meo omni gratitudine promerebimur erga Magnificentiam Vestram. Quam prosperrime cum omnium rerum felicissimo successu valere opto ex animo.

Datae XXVI Aprilis.