1 | IDL 1088 | [Ioannes DANTISCUS] do [Piotr GAMRAT], Löbau (Lubawa), 1534-01-11 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, autograf, BCz, 244, s. 21
| 2 | kopia język: łacina, XVIII w., BK, 232, s. 140
| 3 | kopia język: łacina, XVIII w., B. Ossol., 151/II, k. 120r-v
| 4 | kopia język: łacina, XVIII w., BCz, 50 (TN), Nr 4, s. 7-8
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 458
|
Publikacje: 1 | AT 16/1 Nr 28, s. 51-52 (in extenso; polski regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Sunt iam plures dies, quod communis amicus noster nobilis dominus ⌊Ioannes a Werden⌋ capitaneus Novensis, burgrabius et praeconsul Gdanensis, has hic adiunctas ad me Dominationi Vestrae Reverendissimae mittendas transmisit. Ex quibus, ut reor, Dominatio Vestra Reverendissima omnia, quae in rebus maritimis se offerunt, intelliget. Illas ob defectum nuntii prius mittere non potui, dabit igitur Dominatio Vestra Reverendissima veniam.
Quantum ego Dominationi Vestrae Reverendissimae debeam pro fraterno officio mihi in consecratione mea praestito et ob singularem in me on the margin⌈in mein me on the margin⌉ Dominationis Vestrae Reverendissimae humanitatem et benevolentiam atque etiam superinscribed⌈etiametiam superinscribed⌉ munificentiam non vulgarem, scribi nequit, neque quibus modis aliqua saltem ex parte gratitudinem meam Dominationi Vestrae Reverendissimae notam facere possum, intelligo. Ne tamen omnino de beneficiorum in me collatorum Dominationi Vestrae Reverendissimae immemor esse videar, mitto cum hoc famulo meo sigillo meo quasdam parvas Dominationi Vestrae Reverendissimae reculas, quas precor grato benevolo animo suscipere et boni consulere velit.
Audiet Dominatio Vestra Reverendissima in consilio legi ⌊dominorum consiliariorum Prussiae⌋ litteras, quae meam contra ⌊provisorem castri Marienburgensis⌋ innocentiam, immo et ipsorummet dominorum clare testantur et calumniam inimici hominis et a veritate alieni contra me et ipsos dominos consiliarios manifestam facient. Rogo igitur Dominationem Vestram Reverendissimam pro dignitate et officio nobis communi in negotio hoc fidem et honorem meum et ⌊ipsorum dominorum⌋ omnium spectante nobis coram sacro incliti ⌊Regni senatu⌋ adesse velit et nuntium nostrum generosum dominum ⌊Achacium Czeme⌋ castellanum Gdanensem magnum domini ⌊Ioannis a Werden⌋ et meum amicum una mecum amice et benigniter habeat commendatum. ⌊Christus⌋ Dominus noster eandem Dominationem Vestram Reverendissimam sospitet quam diutissimo et prosperet in omnibus.
Ex ⌊castro Lubaviensi⌋, XI Ianuarii 1534.
| |
2 | IDL 1243 | Piotr GAMRAT do Ioannes DANTISCUS, Obryte, 1534-12-04 |
odebrano [1534]-12-06
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 4, k. 31
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 668
|
Publikacje: 1 | AT 16/2 Nr 609, s. 423-424 (in extenso; polski regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Mitto Vestrae Dominationi Reverendissimae litteras ex ⌊Vilna⌋ per meum nuntium allatas. Scripseram etiam solus diligentissime, negotia Vestrae Dominationis Reverendissimae reverendissimo domino Premisliensi superinscribed in place of crossed-out Plocensi⌈Plocensi⌊Premisliensi⌋Premisliensi superinscribed in place of crossed-out Plocensi⌉ commendans, tum etiam personam illius et optimam conservationem serenissimis principibus nostris. Quamvis mihi scripserit ⌊dominus reverendissimus Premisliensis⌋, quod fecerit exactissimam in negotiis Vestrae Dominationis Reverendissimae diligentiam, non tamen voluit ⌊maiestas regia⌋ ita subscribere sententiae Vestrae Dominationis Reverendissimae, prout exempla litterarum conficiendarum miserat, nihil tamen est dubitandum, quod res procedent ex animi sententia. Dominus noster ⌊Iohannes a Werden⌋ conservabitur hoc anno futuro, ut voluit, in eo officio burgrabiatus Gedanensis, cui, rogo, dignabitur Vestra Dominatio Reverendissima istas meas transmittere et cito. Commendo me gratiae Vestrae Dominationis Reverendissimae, quam sanam et felicissimam esse cupio.
Ex ⌊Obrite⌋, die sanctae Barbarae 1534.
Vestrae Dominationis Reverendissimae capellanus ⌊episcopus Camenecensis⌋ scripsit
Postscript:
Non fuit consulte factum, quod ⌊dominus a Werden⌋ litteras suo nomine conscriptas non miserit ⌊Vilnam⌋.
| |
3 | IDL 1876 | Piotr GAMRAT do Ioannes DANTISCUS, Pułtusk, 1538-07-20 |
odebrano [1538]-07-23
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1597, s. 13-16
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Proficiscente ad Vestram Reverendissimam Dominationem et eius ⌊ecclesiam Varmiensem⌋ domino doctore ⌊Hosio⌋, mihi addicto et tamquam fratre carissimo, commisi illi diligenter, ut meo nomine Vestram Reverendissimam Dominationem viserat et salutaret, cui optimam valetudinem ac felicissima semper omnia a Domino Deo ex corde precor et opto. Quem quidem ⌊dominum doctorem⌋ non dubito gratum futurum Vestrae Reverendissimae Dominationi cum ob eius singularem doctrinam et mores suavissimos, tum etiam vestram olim communem a teneris annis in fovendis bonis litteris familiaritatem et consensum. Quia vero intellexi quendam esse morem in eadem ⌊ecclesia Varmiensi⌋, cuius est canonicuns idem ⌊dominus doctor⌋, quod initio omnis canonicus debeat aliquanto tempore apud ipsam ecclesiam praesens manere, plurimum rogo Reverendissimam Dominationem Vestram efficere velit sua auctoritate apud ⌊capitulum suum⌋, ut hunc dominum doctorem ab hac lege et mansione diuturna missum faceret atque ei indulgeat mea causa, ut ipse in hoc meo procinctu ad sedem Cracoviensem tempestive ad me rediret et mecum una proficiscatur. ⌊Cuius⌋ consuetudine, qua utor libenter, ut me Vestra Reverendissima Dominatio interim destitui non patiatur, iterum illam rogo. Quod vicissim Vestrae Reverendissimae Dominationi et ⌊eidem capitulo⌋ suo meis officiis, si quando usus fuerit, referre curabo.
Me Vestrae Reverendissimae Dominationis fraterno amori ex corde commendo illamque sanam et felicissimam esse semper cupio.
Ex ⌊arce Poltowiensi⌋, die XX Julii anno M-o D-o XXXVIII-o.
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis obsequens frater ⌊episcopus Plocensis et electus Cracoviensis⌋ subscripsit
| |
4 | IDL 1882 | Piotr GAMRAT do Ioannes DANTISCUS, Pawłowo, 1538-07-27 |
odebrano 1538-08-14
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 247, s. 313-316
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Nobilis quidam ex hoc hic ⌊ducatu Mazowiae⌋, non infimae sortis, errorene an de industria ceterum iussu domini ⌊administratoris⌋ in maiori ⌊Olshtin⌋ ⌊capituli⌋ Vestrae Dominationis Reverendissimae fuit captus et pessime tractatus ac demum carceribus traditus, in quibus per plures servabatur dies, tandem ut innocens et omni carens culpa fuit dimissus, sed nulla ei satisfactio pro indebita captatione et incarceratione est facta neque etiam res eius propriae, quae illi circa detentione fuerunt ablatae, sunt restitutae.
Confugit iste nobilis primum ad magnificum dominum ⌊istius ducatus⌋ ⌊palatinum⌋ et regium vicesgerentem, tum et istius districtus, in quo nobilis residet, capitaneum, querens de iniuria sibi illata et petens, ut calamitati suae ab officio regio consulatur.
Dedit magnificus dominus ⌊palatinus⌋ litteras suas ad praedictum dominum ⌊administratorem⌋ rogans et monens suam dominationem, quo iustitiam debitam praefato nobili pro indebita et iniusta captivatione ac rebus ablatis sola ex se ministrare dignaretur, alias, ubi denegaret, se modum se modum quaerere, quo modo regio subdito fieret pro illatis iniuriis satis.
Respondit idem dominus ⌊administrator⌋ litteris suis fateri se quidem, quod iste nobilis innocenter fuit detentus et captivatus hoc tempore, dum quidem violatores quaerebantur, ut detinerentur, et cum iste nobilis in via publica fuisset inventus, putabatur esse unus ex illis violatoribus et ea causa BCz, 247, p. 314 fuit detentus et incarceratus, et subiunxit in litteris, quod nos fatemur, innocenter fuisse captivatum et proinde praesens captivatio illius famae et honori obesse non hidden by binding⌈[on]on hidden by binding⌉ debet, tamquam illius esse deberet iudicium de fama et honoribus hominum. De satisfactione autem iniuriae et rerum ablatarum nullam subintulit mentionem.
Quod responsum domini ⌊administratoris⌋ vehementer commoverat magnificum dominum ⌊palatinum⌋, existimabat enim, et hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ nunc existimat, quasi in ludibrium sibi esse factum et proinde, volens sarcire nobilis istius sui levitatem et iacturam, iussit hic detinere et arestare in ⌊civitate Przasnensi⌋ capitaneatus sui hunc Donatum civem et mercatorem ⌊civitatis Olsthinensis⌋, subditum praedicti domini ⌊administratoris⌋ praesentium exhibitorem, nec aliter eum dimittere statuerat, donec satisfactum fuisset praedicto nobili secundum consuetudinem ⌊ducatus istius⌋ pro iniusta detentione et rebus ablatis.
Cum tamen ita sorte accidit, quod ego essem in loco propinquo istius ⌊oppidi Przasnysh⌋, recurrit ad me iste Donatus per amicos suos rogans, ut ego tamquam generalis hic regius commissarius rebus suis subvenirem et efficerem apud dominum ⌊palatinum⌋ praedictum, qui tunc una mecum praesens aderat, quo saltem sub cautione fideiussoria dimit hidden by binding⌈[it]it hidden by binding⌉teretur. Cuius ego misertus et praependens, quod tam dominus ⌊administrator⌋ praedictus, quam subditi ⌊capituli⌋ Vestrae Dominationis Reverendissimae essent in potestate et iurisdictione Vestrae Dominationis Reverendissimae, obtinui a domino ⌊palatino⌋, ut sub cautione fideiussoria ad hidden by binding⌈[d]d hidden by binding⌉ tempus satis competens, decem nempe septimanarum, dimitteret hunc Donatum et cum mercibus suis in BCz, 247, p. 315 eum effectum, quod Vestram Dominationem Reverendissimam pollicitus sum facturam debitam iustitiam nobili praedicto pro ea illius iniusta captatione et rebus ablatis. Prout nihil dubito, quod Vestra Dominatio Reverendissima, sicut prudens et iustus princeps, faciet et ita negotium hoc componet, ut nobili praedicto fiat satis pro iniuriis eius et iste Donatus immerito damnum non patiatur. Quod ut ita fieret, iste Donatus se summisit sollicitaturum.
Commendo me fraterno amori Vestrae Dominationis Reverendissimae, quam cupio diu et felicissime valere.
Ex ⌊Pawlowo⌋, die XXVII Iulii anno Domini MDXXXVIII.
Vestrae Dominationis Reverendissimae obsequens frater ⌊episcopus Plocensis et electus Cracoviensis⌋ subscripsit
| |
5 | IDL 7197 | Ioannes DANTISCUS do Piotr GAMRAT, 1538-08-14 or shortly after List zaginiony |
List zaginiony, mentioned in IDL 452: Redditae sunt mihi litterae Vestrae Dominationis Reverendissimae paucis ante diebus, ex aula reverendissimi domini archipraesulis ad me remissae, in quibus etiam recepi inclusas copias ad me et ad magnificum dominum palatinum Masoviae, prius a Reverendissima Dominatione Vestra datarum.; cf. IDL 1882 |
| |
6 | IDL 7199 | Ioannes DANTISCUS do Piotr GAMRAT, shortly before 1538-09-28 List zaginiony |
List zaginiony, reconstructed on the basis of IDL 452: Redditae sunt mihi litterae Vestrae Dominationis Reverendissimae paucis ante diebus, ex aula reverendissimi domini archipraesulis ad me remissae, in quibus etiam recepi inclusas copias ad me et ad magnificum dominum palatinum Masoviae, prius a Reverendissima Dominatione Vestra datarum. |
| |
7 | IDL 452 | [Piotr GAMRAT] do Ioannes DANTISCUS, Pułtusk, 1538-09-28 |
odebrano [1538]-10-09
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BK, 230, s. 57-60
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Redditae sunt mihi ⌊⌋ Vestrae Dominationis Reverendissimae paucis ante diebus, ex aula reverendissimi domini ⌊archipraesulis⌋ ad me remissae, in quibus etiam recepi inclusas copias ad me et ad magnificum dominum ⌊palatinum Masoviae⌋, prius a Reverendissima Dominatione Vestra ⌊⌋. Quas et legi, et expendi diligenter, nondum tamen magnificum ⌊dominum palatinum⌋ videre potui, cum quo de hoc arresto vel repressalibus agerem.[1]
Non debent quidem, Reverendissime mi Domine, in dominiis vicinis et amicis, maxime vero uni domino subiectis, repressalia fieri, sed utique iustitia unicuique administrari debet. Mihi certe videtur, quod dictum vel scriptum sit cum gratia Vestrae Dominationis Reverendissimae, non satis ad rem facere responsum Vestrae Dominationis Reverendissimae, neque secundum ius, neque etiam secundum aequitatem.
Iubet Vestra Dominatio Reverendissima, ut nobilis et iniuriam, et ignominiam detentionis innocenter passus, tam pro supradictis, quam rebus sibi ablatis iustitiam, cum eam apud dominum ⌊administratorem in Aleysten⌋ habere non potuit, apud Vestram Dominationem Reverendissimam quaerat. Et insuper vult, quod malefactores, pro quibus per errorem sit captus, apud tribunal eiusdem statuat, si vult, ut sibi iustitia admi<ni>stretur. Quod longe diversum ab aequitate est et statuere eos, quos neque novit, neque particeps illorum criminis fuit, apud eam, et soli illic quaeritare iustitiam. Aequum quidem est, ut iste nobilis ibi apud Vestram Dominationem Reverendissimam iustitiam quaerat. Sed similiter de malefactoribus hic quaeratur apud iudicem legitimum, cui BK, 230, p. 58 subsunt.
Praeterea extenuat factum detentionis nobilis hidden by binding⌈[lis]lis hidden by binding⌉ Vestra Dominatio Reverendissima, asserens id iura et consuetudines illas hidden by binding⌈[as]as hidden by binding⌉ permittere, quae in ⌊Prussia⌋ observantur. Sed iste alieni iuris est detentus et statuta nostra disponunt nobilem hidden by binding⌈[lem]lem hidden by binding⌉ non convictum iure neque condemnatum capiens solvat sibi detento valorem capitis. Et iam habemus docu hidden by binding⌈[u]u hidden by binding⌉mento et exemplo recenti, quod dominus Sborowski non ita solvit caput Bercae(?) per se occisi, ut in ⌊Polonia hidden by binding⌈[ia]ia hidden by binding⌉⌋ caput solvitur, sed secundum morem Slesiae, numeravit hidden by binding⌈[avit]avit hidden by binding⌉ enim forte tria milia ducatorum.
Sic etiam istius nobilis detentio, qui alieni est iuris, non secundum ius hidden by binding⌈[us]us hidden by binding⌉ Prutenicum debet compensari et illi satisfactio fieri hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉, sed secundum hoc, cui subiacet. Agam tamen ego hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ amore Vestrae Dominationis Reverendissimae cum ⌊domino palatino⌋, ut iste Donatus, subditus ⌊capituli⌋ Vestrae Dominationis Reverendissimae, sit liber, modo rogo, ut etiam huic nobili fiat iustitia et honesto modo cum eo, tam pro rebus sibi ablatis, quam hidden by binding⌈[uam]uam hidden by binding⌉ pro ea detentione componatur. Nihil dubito, quod paucis contentari potest.
Me Vestrae Reverendissimae Dominationis favori et solito fraterno amori commendo.
| |
8 | IDL 1934 | Piotr GAMRAT do Ioannes DANTISCUS, Pułtusk, 1538-09-30 |
odebrano [1538]-11-19
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1597, s. 151-154
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 1597, p. 154
Reverendissimo in Christo Patri et Domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, fratri et amico carissimo et observatissimo
Curavi diligenter, ut Donatus, venerabilis ⌊capituli Varmiensis⌋ subditus, una cum suo fideiussore penitus esset liber, ea tamen lege, quae admodum superioribus meis litteris Vestrae Reverendissimae Dominationi scripsi, ut nobili iniuriam passo iustitia administretur. Quare rogo Reverendissimam Dominationem Vestram, ut cum is nobilis istuc venerit, iustitiam illi administrari mandet, ne quid durius postea evenire possit, si is nobilis id, quod aequum esset, non consequeretur.
Quod reliquum est, opto, ut Vestra Reverendissima Dominatio in multos annos sit felix et incolumis. Cuius favori et benevolentiae fraternae me diligenter commendo.
Ex ⌊arce Pultoviensi⌋, pridie calendas Octobres anno Domini M-o D-o XXXVIII-o.
Vestrae Dominationis Reverendissimae frater ⌊episcopus Cracoviensis⌋ subscripsit
| |
9 | IDL 1964 | Piotr GAMRAT do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1538-11-03 |
odebrano [1538]-11-15
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1597, s. 229-232
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Donati causa quantum adiuta per me fuerit, vel ex eo Reverendissima Dominatio Vestra facile cognoscere poterit, quod mea solius opera factum est, ut ille prorsus liber dimitteretur. Ac contendam quidem libens et elaborabo, ut ne quis in ⌊Masovia⌋ repressaliorum iure utatur. Sed Vestra quoque Reverendissima Dominatio vicissim operam det, ne qua ex ⌊terris Prussiae⌋ Masovitis fiat iniuria. Quod eam pro virtute sua proque eo loco, quem in ⌊terris illis⌋ tenet, libenter facturam non dubito, praecipue cum ad quietem et tranquillitatem mutuamque amicitiam inter vicinos populos retinendam, id plurimum interesse intelligat.
Quod vero scribit Reverendissima Dominatio Vestra queri itidem illistrissimum dominum ⌊ducem Prussiae⌋ multas suis et graves fieri iniurias ab hominibus sacrae ⌊maiestatis regiae⌋, sed certe nihil habet ille, quod queratur, multasque iustiores querendi causas habent subditi maiestatis regiae. Nam cum dieta esset proxime celebrata inter ⌊ducatus istos Prussiae et Masoviae⌋, compertum est hominibus sacrae ⌊maiestatis regia⌋e plus tria millia aureorum esse per iniuriam BCz, 1597, p. 230 ablata multosque insontes necatos. Atque ea magna ex parte facta esse opera praefecti Nydburgensis.
Opto Reverendissimam Dominationem Vestram diu esse incolumem. Cuius me fraternae benevolentiae commendo.
| |
10 | IDL 5803 | Piotr GAMRAT do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1539-05-05 |
odebrano [1539]-05-25
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BJ, AS (from the former Prussian State Library in Berlin), Nr 6. 17
|
Publikacje: 1 | KK s. 60-61 (polski przekład) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Quod mihi tam officiose gratias agit Reverendissima Dominatio Vestra de eo officio, quod magnifico domino ⌊Ioanni a Verden⌋ praestiti, id visum est mihi minime necessarium, nam quae feci, summa feci animi mei alacritate. Semper enim dominum ⌊Ioannem a Verden⌋ fraterno quodam amore et benevolentia sum complexus, itaque commendationis apud me non indiget. Libenter omnibus in rebus praesto ⌊illi⌋ fuero et, quantum potero, res rationesque illius adiuvero.
Sed et quod Vestra Reverendissima Dominatio postulat, ut reconciliem ei gratiam sacrae ⌊reginalis maiestatis⌋, actum est id a me summa fide et diligentia videturque placatus iam esse animus illius on the margin⌈illiusillius on the margin⌉ erga Reverendissimam Dominationem Vestram. ⌊Quae⌋ se optima erga illam voluntate fore pollicita est, dummodo Vestra Reverendissima Dominatio hanc illius voluntatem tueri velit et conservare, morem illi, quoad poterit, gerendo. Ego quantum potero, tantum contendam et elaborabo, ut haec gratia ⌊maiestatis illius⌋ erga Reverendissimam Dominationem Vestram stabilis deinceps et fixa permaneat. Illud etiam curae mihi futurum est, ut eos ipsos delatores Reverendissima Dominatio Vestra cognoscere possit neque quicquam fidei eis deinceps habeatur.
Narravit mihi venerabilis dominus ⌊Stanislaus Hosius⌋, iurium doctor, cantor et canonicus ⌊ecclesiae⌋ Vestrae Rerevendissimae Dominationis Varmiensis, sacrae ⌊regiae maiestatis⌋ secretarius, cliens et familiaris meus, quantum curae posuerit Reverendissima Dominatio Vestra in eo, ut cantoriae possessionem adipisci isthic posset mirificasque illi apud me egit gratias. Mihi officium hoc Vestrae Reverendissimae Dominationis, in familiarem meum collatum, est valde gratum agoque illi ipse quoque ingentes gratias de tanto in ⌊eum⌋ favore et benevolentia, atque illud una rogo, ut quemadmodum adiuvit eum in possessione cantoriae adipiscenda, BJ, AS, No. 6.17, p. 2 unnumbered ita det operam, ne quis eum de illa deturbet. Qua in re ego quoque defuturus ⌊illi⌋ non sum Vestraeque Reverendissimae Dominationi officium hoc pari officio atque etiam, si possem, maiori aliquando compensaturus.
Quod litteras attinet dimissorias, mihi factum Reverendissimae Dominationis Vestrae probatur et ratum id habeo, quod iuvenem illum, ⌊Sebastianum Iankowski⌋, quem idoneum existimavit, consecravit. Quod si duos praeterea vel tres ex ⌊dioecesi mea⌋ idoneos consecrare voluerit, potestatem ei consecrandi facio.
Opto Vestram Reverendissimam Dominationem quam diutissime salvam esse et felicem. Cuius me amori fraterno commendo.
Vestrae Reverendissimae Dominationis ex corde frater, ⌊Petrus episcopus Cracoviensis⌋ subscripsit
| |
11 | IDL 2290 | Piotr GAMRAT do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1540-03-10 |
odebrano Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-03-23
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, BCz, 1597, s. 969-972
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 1597, p. 972
Reverendissimo in Christo Patri et Domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, fratri et amico carissimo ac observandissimo
BCz, 1597, p. 969
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime.
Salutem et omnem felicitatem, meique officiosam commendationem.
Quod Vestra Reverendissima Dominatio litteris suis me appellare voluit cunctaque felicia mihi precari, magnas illi eo nomine ago habeoque gratias. Ego vicissim Vestrae Reverendissimae Dominationi precor longam valetudinem affluentemque felicitatem. Ignoscet autem mihi, quod his litteris manu mea non subscripsi. Nam dominus ⌊Plotowski⌋ ad me venit, tum cum in senatum iam prodibam.
Quod attinet negotium ⌊Alexandri Sculteti⌋, adhibui omnem operam et diligentiam, ita ut voluit Reverendissima Dominatio Vestra, atque diligenter institi, ut sacra ⌊maiestas regia⌋ in hominem ita, ut meretur, animadverteret. Citatio iam missa est. Non dubito, quin reliqua quoque Vestrae Reverendissimae Dominationi sint ex animi sententia cessura, quam ad rem operam quoque meam numquam defuturam illi polliceor. Si quid erit praeterea, in quo opera mea alicui usui esse possit Reverendissimae Dominationi, nullam de illa bene merendi occasionem praetermittam.
Quod reliquum est, opto Vestram Reverendissimam Dominationem quam diutissime saluam esse et felicem.
Cuius fraterno amori et beneuolentiae me commendo.
⌊Cracovia⌋, die X Martii anno Domini MDXL.
⌊Petrus a Gamratis⌋ Dei gratia episcopus Cracouiensis
| |
12 | IDL 2297 | Piotr GAMRAT do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1540-03-22 |
odebrano Marienburg (Malbork), 1540-05-10
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, BCz, 1597, s. 985-988
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 1597, p. 988
Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et amico carissimo ac honorando
BCz, 1597, p. 985
Reverendissime in Christo Domine, frater et amice carissime et honorande.
Salutem et omnem felicitatem meamque commendationem.
Habiturus est istic nobilis ⌊Bartholomeus Comorski⌋ nomine bonorum suorum hereditariorum coram optimatibus et dominis ⌊consiliariis terrarum Prussiae⌋ actionem cum adversario suo ⌊Ioanne Rosthembarg⌋. Causam itaque ⌊illius⌋ Vestrae Dominationi Reverendissimae quam diligentissime commendo atque ab illa maiorem in modum peto, ut benignum et favorabilem huic nobili sese exhibere ac consilio et auxilio esse dignetur assistatque illi et efficiat opera et auctoritate sua, ut is Comorski iustitiam semotis quibusvis procrastinationibus consequi possit, iam enim miser facultatibus suis exhaustus est, causam hanc cum adversario sex annis prosequendo.
Non dubito id Dominationem Vestram Reverendissimam mea causa facturam, ego vicissim omni officiorum genere sarcire illi curabo. Meque illius favori et benevolentiae commendo Vestramque Dominationem Reverendissimam diutissime et felicissime valere cupio.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae ⌊Petrus Dei gratia episcopus Cracoviensis⌋
| |
13 | IDL 2404 | Piotr GAMRAT do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1541-03-16 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-08-25
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1597, s. 1213-1216
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Dominus ⌊Vilkanowski⌋ mihi et amicis meis magna familiaritate coniunctus est et famulatui meo etiam addictus. Habet istic negotium cum domino ⌊Sokolowski⌋ de certa pecuniae summa patri suo obligata. Peto itaque a Dominatione Vestra Reverendissima, velit ipsi opera, consilio et auctoritate sua adesse procuratoremque peritum adiungere, quo fretus causam obtinere possit. Id autem eo maiore studio peto, quod intelligam dominum ⌊castellanum Culmensem⌋ domino ⌊Sokolowski⌋ omni ope affuturum summaque contenti paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉one domino ⌊Vilkanowski⌋ meo adversaturum. Faciet in eo mihi Dominatio Vestra Reverendissima pergratum, cui gratificari vicissim, ubicumque opportunum erit, studebo. Quam diu bene valere cupio.
⌊Cracoviae⌋, XVI-a Martii anno Domini M-o D-o XXXXI-o.
Vestrae Dominationis Reverendissimae frater ⌊Petrus archiepiscopus Gneznensis et episcopus Cracoviensis⌋ subscripsit
| |
14 | IDL 2403 | Piotr GAMRAT do Ioannes DANTISCUS, Cracow (Kraków), 1541-03-16 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-04-27
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1597, s. 1209-1212
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Mitto ad Vestram Dominationem Reverendissimam iubilaeum ⌊regiae maiestati⌋ per omnes diciones ipsius a ⌊Sede Apostolica⌋ concessum, integrum annum a die publicationis valiturum, ut eum Dominatio Vestra Reverendissima publici notarii manu descriptum et signo suo signatum publicari in ⌊dioecesi sua⌋ iubeat, constitutis ad hoc certis locis sacris, quemadmodum ego in ⌊dioecesibus meis⌋ feci. Privatim autem admonebit Dominatio Vestra Reverendissima confessores, ut iniungant hominibus aliquid in capsam sive arcam pro subsidio ⌊regiae maiestatis⌋ contra infideles et ad munitionem arcium finitimarum imponendum. Faciet in eo Dominatio Vestra Reverendissima officium suum. Quam diu bene valere et felicem esse cupio.
⌊Cracoviae⌋, XVI-a Martii anno Domini M-o D-o XLI-o.
Vestrae Dominationis Reverendissimae frater ⌊Petrus archiepiscopus Gneznensis et Cracoviensis episcopus⌋ subscripsit
| |
15 | IDL 5382 | Ioannes DANTISCUS do [Piotr GAMRAT and mutatis mutandis to Łukasz GÓRKA, Jan Amor TARNOWSKI, Piotr KMITA Sobieński, Andrzej GÓRKA], s.l., [1542-03-05 — 1542-03-17] |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | ekscerpt język: łacina, XVI w., GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, HBA, C 1, Nr 823, enclosure
| 2 | ekscerpt język: łacina, XX w., B. PAU-PAN, 8244 (TK 6), a.1541, k. 24r-v
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: niemiecki, GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, Ostpr. Fol., 14 320, k. 50r
|
Publikacje: 1 | HARTMANN 1525-1550 Nr 823, s. 435 (niemiecki regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Certo accepi ad ea ⌊comitia⌋, in quibus nunc Reverendissima Dominatio Vestra cum aliis clarissimis ⌊dominis senatoribus⌋ feliciter agit, illustrissimi domini ⌊ducis in Prussia⌋, domini, amici et vicini mei coniunctissimi in negotio limitum cum ⌊magno ducatu Lithuaniae⌋ allegatos esse ⌊oratores⌋, quibus licet mea commendatio apud Reverendissimam Dominationem Vestram minime est necessaria, quod sciam, quanti illorum principem faciat, et quanta observantia prosequatur, adegit m paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉e tamen, cum amicae vicinitatis amicitiaeque mutuae, tum etia paper damaged⌈[tia]tia paper damaged⌉m ⌊regni⌋ et omnium nostrum rei publicae ratio, ut has scriberem, in eo fid paper damaged⌈[id]id paper damaged⌉issimum, quod res finium non solum ipsius illustrissimi domini ducis, verum etiam et regni, cuius hic princeps feudalis est, agatur. Officiique mei esse putavi pro praestito in consilium regni iuramento Reverendissimam Dominationem Vestram commonefacere, ut, cum ea in re sententiam suam dictura sit, ad hoc orationem accom<m>odet, ne quid vetustis et exacte privilegiorum vigore descriptis oris, quae per sol<l>emnem transactionem cum illustrissimo ⌊principe ⌋factam cum magno ducatu, modo limites ⌊regni ⌋sunt, decedat, aut ne illis quicquam Reverendissima Dominatio Vestracum aliis ⌊regiis senatoribus⌋, quibus ea cura incumbit, derogari patiatur, quodque in hoc negotio missi ⌊oratores ⌋sic tractentur, ut cum certa consolatione et spe indulgenter auditi atque absoluti ad dominum suum illustrissimum ⌊principem ⌋redire possint.
Hanc animi mei significationem non adeo affectione propensionis, quantum ex debito in rem publicam regni iuratae meae fidei, in Reverendissimae Dominationis Vestrae et quorundam aliorum ⌊dominorum senatorum⌋ notitiam deducendam operae pretium esse existimabam. Meque etc.
| |
16 | IDL 2596 | Piotr GAMRAT do Ioannes DANTISCUS, Piotrków, 1542-10-21 |
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-11-10
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, podpis własnoręczny, BCz, 1599, s. 249-252
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 1599, p. 252
Reverendissimo in Christo Patri et Domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, amico tamquam fratri carissimo et honorando
BCz, 1599, p. 249
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime et honorande, salutem et felicitatem.
Excusationem Dominationis Vestrae Reverendissimae de synodo aequi bonique facimus in praesens. Videat tamen Dominatio Vestra Reverendissima etiam atque etiam ad Rigensemne, quemadmodum affirmat, ⌊provinciam⌋ pertineat antiquitus. Nobis hactenus nihil constat. Perquiremus tamen ea de re diligentius.
Bene valeat Dominatio Vestra Reverendissima.
E ⌊Piotrcovia⌋, XXI Octobris, anno Domini 1542.
Vestrae Dominationis Reverendissimae tamquam frater ⌊Petrus archiepiscopus Gneznensis et episcopus Cracoviensis⌋ subscripsit
| |
17 | IDL 6824 | Ioannes DANTISCUS do Piotr GAMRAT, 1543-10-24 — 1543-10-31 List zaginiony |
List zaginiony, mentioned in IDL 4424 |
| |
18 | IDL 2751 | Piotr GAMRAT do Ioannes DANTISCUS & Ermland (Warmia) Chapter, Cracow (Kraków), 1544-08-19 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, ręką pisarza, BCz, 1599, s. 441-444
|
|
| |