AAWO, AB, D. 19, No. 14_1
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.
Officiosissimam mei et servitutis meae commendationem.
Ex litteris domini ⌊praepositi⌋ factus sum certior, quod ⌊Georgius(!) von Suchten⌋ acceperit possessionem ca<no>nicatus Varmiensis, quem habuit dominus ⌊Snopeck⌋. Mihi vero num lite cesserit, nihildum certi cognovi. Equidem non dubito pro ea fiducia, quam in favore et gratia Reverendissimae Dominationis Vestrae erga me collocatam habeo, quin non alia ratione canonicatu illo cessum ⌊ei⌋ sit, quam ut ipse mihi lite cederet. Hoc enim videor ex litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae ad me scriptis collegisse. A qua tamen in horas aliquid certius exspecto.
Abducta est tandem serenissima ⌊sponsa⌋ Calendis Februariis. Epithalamia scripserunt nonnulli adolescentes. Inter eos doctor ⌊Glandinus⌋, cuius aetas quae sit, non ignorat Reverendissima Dominatio Vestra. Ceterum Sebastianus Marschewscki minor adhuc est aetate, agit nunc annum decimum nonum, sed est ingenium illius admirabile, quemadmodum ex carminibus eius coniecturam faciet Reverendissima Dominatio Vestra. Callet idem adulescens aeque propemodum Graecam linguam atque Latinam. Non vidi pari aetate, qui cum eo esset AAWO, AB, D. 19, No. 14_2 conferendus.
Supervacaneum esset me describere Reverendissimae Dominationi Vestrae nuptias istas, cum ex iis, quae mitto, possit omnia cognoscere. Praeterea nihil huc allatum est novi, nisi quod qui missi erant speculatores a ⌊rege Ioanne⌋, ii redierunt hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉, atque cum in diversis fuissent locis, ita ut unus de alio nihil scire potuerit hidden by binding⌈[it]it hidden by binding⌉, idem tamen omnes retulerunt, decretum hidden by binding⌈[tum]tum hidden by binding⌉ esse omnino ⌊Turcarum tyranno⌋ aut potiri hoc anno ⌊Hungaria⌋, aut in ea hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ perire. Quod posterius faxit Deus, ut eveniat. Confirmatur etiam rumor de classe ⌊illius⌋ maiori ex parte tempestatibus submersa statutumque illi esse aiunt, nunquam amplius classe decertare aut eam conficere, etiamsi de omnibus locis maritimis hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ in dubium ei esset veniendum.
⌊Pontifex⌋ interea de sancti Petri patrimonio hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ augendo deque ⌊Urbino⌋ sub imperium ecclesiae subiungendo sollicitus est. Nihil aliud occurrit scriptu dignum. Commendo me gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae. Deum precor, ut eam in multos annos incolumem servet.