Non dubito, quin iam acceperis ⌊Ecclesiasten⌋ et psalmos aliquot, diu est enim quod eos tradiderim amico cuidam candidissimo, quem oravi tamen, ne temere cuivis committeret, non propter meas ineptias, sed ... illegible⌈...... illegible⌉ quod litteras binas incluseram ad dominum meum ⌊archiepiscopum Lundensem⌋ fidei meae commissas ab ⌊H written over V⌈VHH written over V⌉enemanno Rodio⌋. Vidi opus illud psalmorum nescio cuius ⌊Felini⌋, sed offendit me idem quod te ... illegible⌈...... illegible⌉, dictionis videlicet superinscribed⌈videlicetvidelicet superinscribed⌉ ipsius scabies et quo, quodque on the margin⌈quodquequodque on the margin⌉ saepissime non assequitur auctoris sententiam, maxime autem omnium, quod putem opus esse ⌊Martini Buzeri⌋, hominis impie scelerati, quamvis de Christianismo suo neminem dubitare velit. Ob has causas lecto uno atque altero superinscribed⌈alteroaltero superinscribed⌉ psalmo totum opus abieci neque tamen dissuadeo quin legas. Non enim dubito, qualiscumque sit auctor ipse, quin multa habeat quae apud alios inventurus non sis. Admonitio tua adeo molesta non est, ut cupiam saepissime etiam acrius moneri superinscribed⌈monerimoneri superinscribed⌉ a te, quem non secus atque patrem ... illegible⌈...... illegible⌉ et amo et amaturus sum quoad vixero. Mittam spero brevi ad te quos tantopere cupis reliquos psalmos reliquos, absolvi enim fere centum, absoluturus alios superinscribed in place of crossed-out aliquos⌈aliquosaliosalios superinscribed in place of crossed-out aliquos⌉, studiis meis reliquis tua causa intermissis. ⌊Goclenius⌋ noster non solum paratus est, imaginem, quam habet ⌊Erasmi⌋, tuo rogatu ad pictorem ⌊Mecheliniam⌋ mittere, sed et dono tibi dare superinscribed⌈daredare superinscribed⌉, si gratum fore putarit. Vale domine mi.