Non dubito, quin iam acceperis ⌊Ecclesiasten⌋ et psalmos aliquot, diu est enim quod eos tradiderim amico cuidam candidissimo, quem oravi tamen, ne temere cuivis committeret, non propter meas ineptias, sed quod litteras binas incluseram ad dominum meum ⌊archiepiscopum Lundensem⌋ fidei meae commissas ab ⌊Henemanno Rodio⌋. Vidi opus illud psalmorum nescio cuius ⌊Felini⌋, sed offendit me idem quod te , dictionis videlicet ipsius scabies , quodque saepissime non assequitur auctoris sententiam, maxime autem omnium, quod putem opus esse ⌊Martini Buzeri⌋, hominis impie scelerati, quamvis de Christianismo suo neminem dubitare velit. Ob has causas lecto uno atque altero psalmo totum opus abieci neque tamen dissuadeo quin legas. Non enim dubito, qualiscumque sit auctor ipse, quin multa habeat quae apud alios inventurus non sis. Admonitio tua adeo molesta non est, ut cupiam saepissime etiam acrius moneri a te, quem non secus atque patrem et amo et amaturus sum quoad vixero. Mittam spero brevi ad te quos tantopere cupis psalmos reliquos, absolvi enim fere centum, absoluturus alios, studiis meis reliquis tua causa intermissis. ⌊Goclenius⌋ noster non solum paratus est, imaginem, quam habet ⌊Erasmi⌋, tuo rogatu ad pictorem ⌊Mecheliniam⌋ mittere, sed et dono tibi dare, si gratum fore putarit. Vale domine mi.