Letter #615
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUSLeuven (Lovanium), 1531-04-16
received Ghent (Gandavum), [1531]-04-18 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Viro modis omnibus clarissimo, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi Gandavi, domino suo serenissimi Poloniae regis oratori
Salutem, Domine mi, plus milies.
Non dubito, quin iam acceperis Ecclesiasten et psalmos aliquot, diu est enim quod eos tradiderim amico cuidam candidissimo, quem oravi tamen, ne temere cuivis committeret, non propter meas ineptias, sed quod litteras binas incluseram ad dominum meum archiepiscopum Lundensem fidei meae commissas ab Henemanno Rodio. Vidi opus illud psalmorum nescio cuius Felini, sed offendit me idem quod te , dictionis videlicet ipsius scabies , quodque saepissime non assequitur auctoris sententiam, maxime autem omnium, quod putem opus esse Martini Buzeri, hominis impie scelerati, quamvis de Christianismo suo neminem dubitare velit. Ob has causas lecto uno atque altero psalmo totum opus abieci neque tamen dissuadeo quin legas. Non enim dubito, qualiscumque sit auctor ipse, quin multa habeat quae apud alios inventurus non sis. Admonitio tua adeo molesta non est, ut cupiam saepissime etiam acrius moneri a te, quem non secus atque patrem et amo et amaturus sum quoad vixero. Mittam spero brevi ad te quos tantopere cupis psalmos reliquos, absolvi enim fere centum, absoluturus alios, studiis meis reliquis tua causa intermissis. Goclenius noster non solum paratus est, imaginem, quam habet Erasmi, tuo rogatu ad pictorem Mecheliniam mittere, sed et dono tibi dare, si gratum fore putarit. Vale domine mi.
Lovanii, 16 Aprilis 1531.
Tuus, quantus est, Ioannes Campensis.
Postscript:
Non te offendant quaeso in hac epistula liturae frequentes; scribam brevi prolixius. Gaudeo Stratagema tam tibi esse carum, ut eadem carta cum eo uti non dedigneris; amo adulescentem ob integritatem et ingenuas artes, quas sic sectatur, ut ad eas mihi natus esse videatur. Iterum vale, pater mi.