» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #6190

[Ioannes DANTISCUS] to Sigismund I Jagiellon
s.l., [1516-09 — 1516-10]


Manuscript sources:
1rough draft in Latin, autograph, in secretary's hand, corrections in secretary's hand, AAWO, AB, D.110, f. 43r-v + f. [1] missed in numbering after f. 43

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

S[e]renissime Rex etc.

Quod tanto tempore Regiae Maiestati Vestrae nihil scripserim, sacratissima maiestas caesarea effecit, quae voluit, ut in rebus tam arduis inter Maiestatem Vestram et Moscorum principem nihil aliud quam hoc, quomodo in ipso fundamento res se haberet, scriberem. Summa igitur haec est: nuntii principis Moscorum, qui plures post redditum maiestatis caesareae ex Italia ad maiestatem suam venerunt in suis propositis maiestatem caesaream admonuerunt, ut confoederationi factae cum eorum principe contra Regiam Maiestatem Vestram initeretur. Si tamen sua maiestas caesarea plus esset ad faciendam compositionem inter eorum principem et Maiestatem Vestram affecta, efficeret, quod Maiestas Vestra ad ducem eorum in Moscoviam pro rationali aliqua concordia conficienda suos solemnes oratores mitteret. Alias nequaquam pax fieri possit. Ad haec eorum proposita caesarea maiestas sic praedictis nuntiis respondendum commisit, quod sua maiestas non satis possit mirari principem eorum per s[u]os nuntios iam quater eundem proponer[e] [s]ensum, cum tamen sciat, quomodo haec confoederatio in exordio se habeat, praesertim quod dominus Georgius Sniczbomer solum creditivas litteras habuit quod huiuscemodi confoederationem iniciaret et non concluderet, ipse tamen nihilominus conclusisset et iuramentum desuper suscepisset. Sic dum caesarea maiestas solemnes principis eorum oratores vidisset et audivisset ab eis, quod dux eorum in confederationem, quam Ruthenis litteris scriptam et in Germanicum sed non clarum sensum, quia de verbo ad verbum traductam, ferebant, iurasset, ob decorem ducis eorum in confoederationem, quam caesarea maiestas clarius conceptam per suos proprios nuntios ad eorum ducem miserat, hac semper addita protestatione [c]onsensisset, quod non liceret Christiano prin[c]ipi contra principem Christianum arma sumere, nisi prius amicabili modo compositionem quaesivisset. Proinde iuxta hanc protestationem cum Regia Maiestate Vestra Viennae convenisset, et eandem pronam et paratam ad omnia, quae iustae essent concordiae invenisset, quae etiam ibidem iam fere in caesaream maiestatem compromisisse[t], et quod magnus Rhuthenorum princeps in aliquem alium maiestati caesareae consimilem et socium compromittere deberet. Restaret igitur, ut eorum princeps etiam compromitteret. Quapropter sua caesarea maiestas solemnes suos oratores ad ducem eorum prope diem missurus esset, ut compromissio praedicta erigeretur, quo facilius et citius inter utrumque per caesaream maiestatem, quae nihil operae ad Dei laudem et utriusque commodum praetermittet pax perpetua conficeretur. Quod autem caesarea maiestas in responso praedicto Regiam Maiestatem Vestram Viennae compromisisse significaverit, ob eam rem asserit fecisse, ut tanto facilius dux Moscorum ad compromittendum in[duc]eretur, scit enim Maiestas Vestra, qualiter compromissum est, voluitque, ut haec de mente suae maiestatis, quod omnia Maiestas Vestra Regia examussim, quid in his agendum perpenderet, describerem. Reliqua, quae cum Moscorum duce et Maiestate Vestra tractanda erunt, caesarea maiestas per suos oratores dominum Sigismundum de Herbstain consiliarium suae maiestatis et Petrum Mrakisch, qui ex domo sua, alter hinc Cracoviam iturus est Maiestati Vestrae referet, etc.