Quod tanto tempore Regiae Maiestati Vestrae nihil scripserim, ⌊sacratissima maiestas ⌋ caesarea effecit, quae voluit, ut in rebus tam arduis inter Maiestatem Vestram et ⌊Moscorum principem⌋ nihil aliud quam hoc, quomodo in ipso fundamento res se haberet, scriberem. Summa igitur haec est: nuntii ⌊principis Moscorum⌋, qui plures post redditum maiestatis caesareae ex ⌊Italia⌋ ad maiestatem suam venerunt[2] in suis propositis ⌊maiestatem caesaream⌋ admonuerunt, ut confoederationi factae cum ⌊eorum principe⌋ contra Regiam Maiestatem Vestram initeretur. Si tamen ⌊sua maiestas caesarea⌋ plus esset ad faciendam compositionem inter eorum principem et Maiestatem Vestram affecta, efficeret, quod Maiestas Vestra ad ⌊ducem eorum⌋ in ⌊Moscoviam⌋ pro rationali aliqua concordia conficienda suos solemnes oratores mitteret. Alias nequaquam pax fieri possit. Ad haec eorum proposita ⌊caesarea maiestas⌋ sic praedictis nuntiis respondendum commisit, quod ⌊sua maiestas⌋ non satis possit mirari ⌊principem eorum⌋ per s[u]os nuntios iam quater eundem proponer[e] [s]ensum, cum tamen sciat, quomodo haec confoederatio in exordio se habeat, praesertim quod dominus ⌊Georgius Sniczbomer⌋ solum creditivas litteras habuit quod huiuscemodi confoederationem iniciaret et non concluderet, ipse tamen nihilominus conclusisset et iuramentum desuper suscepisset. Sic dum ⌊caesarea maiestas⌋ solemnes ⌊principis eorum⌋ oratores vidisset et audivisset ab eis, quod ⌊dux eorum⌋ in confederationem, quam Ruthenis litteris scriptam et in Germanicum sed non clarum sensum, quia de verbo ad verbum traductam, ferebant, iurasset, ob decorem ⌊ducis eorum⌋ in confoederationem, quam ⌊caesarea maiestas⌋ clarius conceptam per suos proprios nuntios ad ⌊eorum ducem⌋ miserat, hac semper addita
protestatione
[c]onsensisset, quod non liceret Christiano prin[c]ipi contra principem Christianum arma sumere, nisi prius amicabili modo compositionem quaesivisset. Proinde iuxta hanc protestationem cum Regia Maiestate Vestra ⌊Viennae⌋ convenisset, et eandem pronam et paratam ad omnia, quae iustae essent concordiae invenisset, quae etiam ibidem iam fere in ⌊caesaream maiestatem⌋ compromisisse[t], et quod ⌊magnus Rhuthenorum princeps⌋ in aliquem alium ⌊maiestati caesareae⌋ consimilem et socium compromittere deberet. Restaret igitur, ut ⌊eorum princeps⌋ etiam compromitteret. Quapropter sua ⌊caesarea maiestas⌋ solemnes suos oratores ad ⌊ducem eorum⌋ prope diem missurus esset, ut compromissio praedicta erigeretur, quo facilius et citius inter utrumque per ⌊caesaream maiestatem⌋, quae nihil operae ad Dei laudem et utriusque commodum praetermittet pax perpetua conficeretur. Quod autem ⌊caesarea maiestas⌋ in responso praedicto Regiam Maiestatem Vestram ⌊Viennae⌋ compromisisse significaverit, ob eam rem asserit fecisse, ut tanto facilius ⌊dux Moscorum⌋ ad compromittendum in[duc]eretur, scit enim Maiestas Vestra, qualiter compromissum est, voluitque, ut haec de mente suae maiestatis, quod omnia Maiestas Vestra Regia examussim, quid in his agendum perpenderet, describerem. Reliqua, quae cum ⌊Moscorum duce⌋ et Maiestate Vestra tractanda erunt, ⌊caesarea maiestas⌋ per suos oratores dominum ⌊Sigismundum de Herbstain⌋ consiliarium suae maiestatis et ⌊Petrum Mrakisch⌋, qui ex domo sua, alter hinc ⌊Cracoviam⌋ iturus est Maiestati Vestrae referet, etc.