1 | IDL 1084 | [Ioannes DANTISCUS] do [Georg von LOGSCHAU (LOXANUS)], Löbau (Lubawa), 1534-01-11 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, autograf, BCz, 244, s. 31-32
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8247 (TK 9), k. 455
|
Publikacje: 1 | AT 16/1 Nr 30, s. 53-54 (in extenso; polski regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BCz, 244, p. 31
Magnifice Domine, amice singularissime et honoran(de). Salutem et omnis felicitatis accessum.
Quod tam diu inter nos ab officio scribendi cessatum est, nescio, uter nostrum culpandus sit, nihil tamen haec cessatio apud me ad diminutionem mutui inter nos on the margin⌈inter nosinter nos on the margin⌉ nostri amoris et benevolentiae facit, quae apud me adeo alte
BCz, 244, p. 32
propagavit radicem, quod nulla locorum intercapedine temporumque diuturnitate evelli potest. Proinde paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ nactus nuntii opportunitate<m>, primus hoc nostrum paper damaged⌈[um]um paper damaged⌉ silentium inter superinscribed⌈interinter superinscribed⌉rumpere statui et Dominationem Vestram ad solitam revocare scribendi consuetudinem hocque ad praesens potissimum fuit mihi ad Dominationem Vestram scribendi argumentum. Accessit etiam, quod eximius dominus doctor ⌊Ioannes Reynek⌋, affinis meus carissimus, a ⌊serenissima Romanorum regia maiestate⌋ quandam ⌊Augustae⌋ in ⌊comitiis⌋[1] novissimis pensionem obtinuit, quae iam aliquot annis illi non est persoluta. Et cum sciam Dominationem Vestram nobis utrisque non vulgari amicitiae devictione esse coniunctam, confidentius Dominationem Vestram petimus (oblata prius ⌊serenissimae regiae maiestati⌋ orationum et servitiorum meorum on the margin⌈meorummeorum on the margin⌉ humili commendatione) ad serenissimam maiestatem regiam velit intercedere, quo huiusmodi inscriptam sibi pensionem assequi posset, quae ad manus domini ⌊Caroli Kuczer⌋ deposita, facile ei hic reddi potest, quod ego unacum ⌊illo⌋ omni studio et gratificatione Dominationi Vestrae referre studebimus sedulo. ⌊Christus⌋ Dominus noster eandem Dominationem Vestram quam diutissime sospitet et prosperet in omnibus.
Ex ⌊castro Lubaviensi⌋, XI Ianuarii 1534.
[1] Previous diet had taken place in Augsburg in 1530.
| |
2 | IDL 7185 | Ioannes DANTISCUS do Jiři ŽABKA & Georg von LOGSCHAU (LOXANUS), or to one of them, 1538, end of May List zaginiony |
List zaginiony, reconstructed on the basis of IDL 5632: Adventum Reverendissimae Dominationis Vestrae ex litteris eiusdem magna cum laetitia accepimus. |
| |