1 | IDL 1435 | [Ioannes DANTISCUS] to [Mikołaj GRABIA?], Löbau (Lubawa), 1536-04-07 |
Manuscript sources: 1 | office copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 244, p. 88 (b.p.)
| 2 | copy in Latin, 18th-century, BK, 232, p. 173-174
| 3 | copy in Latin, 18th-century, B. Ossol., 151/II, f. 136r-v
| 4 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 54 (TN), No. 62, p. 169-170
| 5 | register with excerpt in Latin, Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1536, f. 44
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 244, p. 88
Generose domine, amice carissime. Salutem et omnem felicitatem.
Quod iam aliquot humanissimis Dominationis Vestrae litteris non responderim, aliud in causa non fuit, quam quod exspectarem occasionem mihi dari, qua aliquem meorum ad curiam mitterem, quam ad praesens nactus, nolui committere, ut nuntius meus sine meis Dominationem Vestram accederet, cui omnia fausta et felicissima precor habeoque gratiam, quod me de multis, quae in aula pro novis habebantur, certiorem reddiderit, idipsum, ut crebrius faciat, impense oro, quo nullum mihi gratius officium praestare poterit, quoque non parum me sibi devinctum et ad referendum aliquando gratias efficiet. Ceterum rescripsi ⌊serenissimae maiestati reginali⌋, quas eius nomine sua manu Dominatio Vestra novissime ad me graphice depinxerat, ubi ⌊serenissima maiestas⌋ eius a me requirit, ne compositionem cum generoso domino ⌊Kostka⌋ faciendam ultra ⌊serenissimae r(egiae) maiestatis⌋ voluntatem extenderem. Profecto hoc ⌊serenissimae reginalis maiestatis⌋ mandato nihil mihi umquam fuit aut erit facilius. Nescio, quibus modis in eam apud aulam opinionem inciderim, quasi nemo ad dissidia fovenda et excitanda sit me propensior. Qui a domino Deo nihil ardentius peto assidue, quam pacem, cuiusque, quantum me nosco, semper fuerim amantissimus cupidissimusque, sed hoc cum multis sanctis et bonis viris mihi commune est, qui calumnia carere non poterant, immo ne Christus quidem salvator noster, is suo tempore iustus iudex futurus est. Rogo itaque, quantum potest et licet me apud ⌊serenissimam maiestatem reginalem⌋ ab ea concepta opi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉nione immunem eiusque gratiam, qua nihil mihi carius est, auctiorem clementioremque erga me faciat. Neque celare Dominationem Vestram possum, quod hic unam in exusta ecclesia mea fenestram armis, titulis et nomine ⌊serenissimae reginalis maiestatis⌋ exornaverim written over ri⌈riverimverim written over ri⌉. Quam Deo bene favente cum benigniore quam prius legatione Dominatio Vestra aliquando videbit.
Quam optime valere ex animo cupio.
Rogo me reverendo atque written over et⌈etatqueatque written over et⌉ eximio domino praeposito et ⌊doctori Ioanni Andreae⌋ plurimum commendari dominoque Alexandro salutem ex me dici.
⌊Lubaviae⌋, VII Aprilis anno Domini MDXXXVI.
| |
2 | IDL 1464 | [Ioannes DANTISCUS] to [Mikołaj GRABIA?], Löbau (Lubawa), 1536-05-31 |
Manuscript sources: 1 | office copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 244, p. 104-103(!)
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BCz, 244, p. 104
Generose Domine, amice carissime. Salutem et omnem felicitatem.
Accepi superiori die ab hoc meo nuntio litteras Dominationis Vestrae grato animo admodum gratiamque habeo, quod me illarum rerum, quae tum in novis habebantur, participem fecerit. Quod ut iterum atque frequenter faciat hidden by binding⌈[at]at hidden by binding⌉, rogo plurimum.
Quae Dominatio Vestra de generoso domino ⌊Stanislao Costka⌋, ⌊castri Marienburgensis⌋ et ⌊terrarum Prussiae⌋ thesaurario, nuper scripsit, quod ⌊ille⌋ tandem in ⌊conventu novissime apud nos praeterito⌋ praescriptae voluntati ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ satisfacere deberet, exspectatum ab eo est, verum ea in re per totum hoc tempus ad exsequendum ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ mandatum non comparuit. Ego quidem oppido quam libentissime vidissem, ut tandem dissidium hoc eum, quem ⌊maiestas regia⌋ voluit, finem habuisset. Tantum abest, ut .. hidden by binding⌈[..].. hidden by binding⌉ BCz, 244, p. 103 ulterius ea in causa dispositionem ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋, quam oportet extendere, deberem, cum ne unum quidem ⌊ille⌋ mecum in eo verbum neque ego cum ⌊illo⌋ sim locutus, licet aliquoties me convenerit atque etiam donariis ad ⌊Culmam⌋ satis amice me tractaverit. Quae ⌊illi⌋ per omnem occasionem aliquando cum faenore rependam. Atque utinam causam hanc iuxta ⌊maiestatis regiae⌋ praescriptionem absolvisset, longe inter nos melius conveniret. Haec igitur Dominationi Vestrae scribo, ut cognoscat, quam amicum ⌊in illum⌋ geram animum, modo tandem hoc, quod debet, faciat.
Dominationem Vestram optime valere cupio et rogo, ubi per oportunitatem poterit me ⌊serenissimae reginali maiestati⌋ dominae meae clementissimae indies faciat commendatiorem.
Ex ⌊castro meo Lubaviensi⌋, XXXI Mai.
anno 1536.
| |
3 | IDL 47 | Ioannes DANTISCUS to Mikołaj GRABIA, Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-12-17 |
Manuscript sources: 1 | copy in Latin, 16th-century, BJ, 6557, f. 392v-393r
| 2 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 57 (TN), No. 171, p. 691-693
| 3 | copy in Latin, 18th-century, BCz, 274, No. 247, p. 496-497
| 4 | register with excerpt in Latin, Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1540, f. 43r-v
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Generose Domine, amice unice carissime.
Salutem et omnem felicitatem.
Has tumultuario ad Dominationem Vestram calamo perscripsi non solum, ut ⌊⌋, quas per generosum dominum ⌊castellanum Gdanensem⌋ ad me plenas veteris benevolentiae dedit, responderem, verum etiam, ut illi afflictionem meam, quae iterum in me per clandestinos quosdam quadruplatores congeritur, in sinum Dominationis Vestrae profunderem.
Priusquam ⌊dominus castellanus⌋ ad aulam proficisceretur, rumore quodam ad me fuit perlatum, quod iterum apud serenissimam ⌊maiestatem reginalem⌋ traductus essem, quasi cum certis hic dominis consiliariis, praecipue vero cum ⌊magistratu Gdanensi⌋, defectionem pararem et conspirationem ad hoc facinus fecerim. Quod, ut crederem, induci non potui confictumque esse existimabam, quo factum est, quod ne verbo quidem huius delationis, quam commentitiam esse putabam, mentionem cum domino ⌊castellano⌋ habuerim, et ob id ea de re nihil vel significandum vel scribendum ad aulam duxerim. BJ, 6657, f. 393r Lectis porro serenissimae ⌊reginalis maiestatis⌋ ad me ⌊⌋, quas ⌊ille⌋ mihi reddidit, idem quod vanum esse rebar, plusquam verum expertus sum. Ad eum enim modum serenissima ⌊reginalis maiestas⌋ mecum expostulat meque cohortatur, ut officio debitoque senatorio, quemadmodum ad bonum ac fidelem consiliarium pertinet, omnia hic gerere, consulere atque agere debeam, perinde ac si cras sim defecturus vel hucusque officio debitoque meo infideliter usus fuerim. Hinc clare mihi liquet, quod iterum eiusmodi contra me a fraudulentis impostoribus serenissimae ⌊reginali maiestati⌋ insimulatio prolata sit, qualis fuit illa, cuius ratione on the margin⌈insimulatio prolata sit, qualis fuit illa, cuius rationeinsimulatio prolata sit, qualis fuit illa, cuius ratione on the margin⌉ Dominatio Vestra ad me superioribus annis ⌊Lubaviam⌋ venit, subvereorque, ne ex ea sit farina, qua prior.
Proinde, quantum potui, humilius et modestius serenissimae ⌊reginali maiestati⌋ ⌊⌋, innocentiam meam defendo. Quod ipsum ut similiter Dominatio Vestra faciat, quae non vulgaris integritatis meae testis esse potest, plurimum rogo, vel saltem hoc a ⌊reginali maiestate⌋, domina mea clementissima, obtineat, ut sciam, qui sint illi, qui adeo perverse et malitiose me deferunt. Quos si sciero, apud tribunal regium, ad quod illos non segniter prosequar, candorem ac fidei meae integerrimam observantiam serenissima ⌊reginalis maiestas⌋ agnoscet, sicque agnoscet, ut in posterum necessarium non erit me toties cohortari. Hanc ut amico operam Dominatio Vestra citra serenissimae ⌊reginalis maiestatis⌋ gratiae offensam impendat, maiorem in modum oro. Vicissim me Domintio Vestra ad omnia et desideria sua propensissimum habitura.
Quam diutissime feliciter valere ex animo cupio.
Ex ⌊Heilsberg⌋, XVII Decembris MDXL.
| |
4 | IDL 7300 | Ioannes DANTISCUS to Mikołaj GRABIA, before 1543-04-17 Letter lost |
Letter lost, mentioned in IDL 2558: Habeo gratiam Reverendissimae Paternitati Vestrae, quod inter alias curas suas meique non fuerit oblita, litteris suis me, servitorem suum, invisendo. |
| |
5 | IDL 3270 | [Ioannes DANTISCUS] to Mikołaj GRABIA, Wormditt (Orneta), 1547-11-25 |
Manuscript sources: 1 | rough draft in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 70, f. 327v (t.p.)
|
Auxiliary sources: 1 | register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 500
|
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Quod D Magnifica Dominatio Vestra non gravata est mihi quae ad me quaedam de legatione oratoris ⌊regis Gallorum⌋ perscribere et superinscribed in place of crossed-out et⌈et et et superinscribed in place of crossed-out et⌉ operam suam in causa R relictae olim domini ⌊Georgii Scheveke⌋ ⌊viduae⌋ mihi polliceri superinscribed in place of crossed-out promittere⌈promittere polliceri polliceri superinscribed in place of crossed-out promittere⌉, multas superinscribed in place of crossed-out plurimas⌈plurimas multas multas superinscribed in place of crossed-out plurimas⌉ illi ago gratias. Quam plurimum rogo velit de secundo rogo, velit adhuc rationem huius ⌊viduae⌋ habere illique patrocinio suo non deesse.
Misi nunc superinscribed in place of crossed-out ad⌈ad nunc nunc superinscribed in place of crossed-out ad⌉ in eius causa venerabili et eximio domino doctori Hosio on the margin⌈venerabili et eximio domino doctori ⌊Hosio⌋venerabili et eximio domino doctori Hosio on the margin⌉ ap instrumentum in the Dantiscus hand, superinscribed in place of crossed-out exemplum⌈exemplum instrumentum instrumentum in the Dantiscus hand, superinscribed in place of crossed-out exemplum⌉ appellationis coram notario et testibus per adversam partem factum, quam si Dominatio Vestra di(?) sibi legi curaverit, facile intelliget, quod written over ue⌈ueuoduod written over ue⌉ nullam causam appell provocandi ad serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ habuerint adversarii. Fingunt multas, nullam vero solidam et quae superinscribed⌈quaequae superinscribed⌉ de iure constare posse written over i⌈iee written over i⌉t. Inter eas vero potissimam esse volunt, quod serenissimae ⌊maiestati regiae⌋ non licuerit extra terras ⌊Prussiae⌋ eos ad ⌊tribunal suum⌋ evocare.
Cum tamen hoc non sit novum, sed saepius per serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ erga multos, quos similiter citavit... illegible⌈...... illegible⌉, comprobatum, et si hoc impugnandum fuisset, fieri debeba written over ui⌈uiebaeba written over ui⌉t in termino iuris quem, qui illis cum serenissima maiestas regia a serenissima ⌊maiestate regia⌋, cum decretum suum proferret, nominatus et constitutus erat, ubi ta nihil huiusmodi per hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉ eos, nec in decreto regio, nec confirmatione donationis, al prolatum esse invenitur. Sed written over Et⌈Et Sed Sed written over Et⌉, quantum erga ego animadvertere possum, nihil hidden by binding⌈[il]il hidden by binding⌉ quam prolongationem negotii, q ut eo ⌊viduam⌋ ad fundendas maiores impensas adigant superinscribed⌈adigant in the Dantiscus hand, written over mus⌈musntnt in the Dantiscus hand, written over mus⌉adigant superinscribed⌉, quaerant. In quo ut ne illis propositum eorum succedat hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉, facile efficiet Dominatio Vestra.
Cui omnia faustissima a Domino Deo precor ex hidden by binding⌈[x]x hidden by binding⌉ animo.
| |
6 | IDL 7053 | Ioannes DANTISCUS to Mikołaj GRABIA, 1548-02-22 Letter lost |
Letter lost, reconstructed on the basis of IDL 3391: Cum Cracoviam rediissem, inveni alteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae litteras ad diem XXII Februarii ad me datas |
| |